Full text: De rationibus inter artem rhetoricam quarti et primi saeculi intercedentibus

nam apparet ter *) apud Isocratem, — translata exstat verbis 
extra causam. Praeterea Tullius in definitione sua, quippe 
quae prorsus ad meram digressionem aptata sit, etiam eo ab 
auctore ad H. et anonymo Seg. * 2 ) recedit, quod vocem fidei 
(jcmttsw?), quam illi scriptores vel initio definitionis pouunt, 
omnino omittit; quo fit, ut totum genus alterum narrandi 
apud Ciceronem ad solam sive delectationem sive affectuum 
excitationem spectet. Ad quas aliis quoque locis non 
paucis 3 ), ubi digressionem attigit, eam referendam esse pu 
tavit. Ex his ipsis autem locis Ciceronem digressionibus 
non certam quandam sedem dedisse — quamquam alios 
rhetores ut Hermagoram eas ante conclusionem post argu 
mentationem collocasse et inter narrationis partes numerasse 
tradit 4 ) — sed ubi occasio et tempus suadebant, ibi degre 
diendum esse ab orationis cursu docere comperimus 5 ). Et 
revera exempla, quae p. 33—5 ad alterum genus illustrandum 
ex Cicerone collegit, Rohdius e diversissimis orationum 
partibus depromere potuit 6 ). 
*) VII 63; XII 74, 161. Et XII 74 quidem Isocrates npddjeit 
•tot? ejw IsyofJisvac Vrjc {ircofrsasioj a multis tum reiectas esse ait; quod idem 
ex aliis duobus locis conicere licet. 
*) Animadvertendum quoque est Ciceronem pro voce intercurrit, 
quae accurate voci itapepiTOTrrei in Graeca definitione anonymi § 55 
(13,3 G.) respondet (cf. Anax. 71,14), vocabulum interponitur substituere, 
cf. Tbiele, quaest. p. 29. 
*) Locos congerit Heinickius p. 63; addo part. or. 8,37. 
4 ) cf. de inv. I 51,97; de orat. II 19,80. 
6 ) cf. imprimis de orat. II 77,311; part. or. 4,14, 
’) Hic abstinere me non possum, quin moneam digressionis ab 
Hermagora statutae descriptionem (cf. Cic. de inv. I 51,97), in qua 
aut sui laus aut adversarii vituperatio aut oratio postulatur, quae in aliam 
causam deducat, ex qua conficiat aliquid confirmationis non argumentando, 
sed augendo per quandam amplificationem, postquam cum altero illo 
narrandi genere comparavi, statim illud mihi in mentem venisse, an forte 
Cicero et auctor ad H. in hac quoque re ab Temnita pendeant; nam 
vehementer utriusque scriptoris Eomani doctrina quamvis inter se diversa 
ad Hermagoream accedere videtur. Ceterum hoc sive ita se habet Bive non, 
semper satis mirum videtur — valet enim in reliquam doctrinam 
4
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.