47
interponitur, plane ignotum fuisse videtur, si modo haec eius
verba 71,13: xai oijBsv &XXo Xoyoo *) 7capspjcsffetvai (in
generis deliberativi narrationem) recte intellego. Novit ergo
hoc genus sed reicit, si non omnino, tamen in legatione * 2 )
referenda.
At fortasse quispiam ex ipsius enuntiati forma suspi
cetur Anaximenem p. 71,13 non tam adnotatiunculas, sic ut
Aristoteles praescribit compositas, quam ampliores quasdam
xap«StY)YY)(7si;, quae e. g. apud Demosthenem non semel ex
stant, significare simulque vetare voluisse. Ciceronem autem
et auctorem ad H. sub altero narrationis genere copiosiores
expositiones compluribus sane paragraphis comprehensas
intellexisse, etiamsi scriptores non dicunt, ex ipsis definitionum
verbis (cf. supra p. 44—5) elucet. Et profecto ii loci, quos Volk-
mannus p. 152 et Rohdius p. 33—5 Ciceronis orationes cum
industria perscrutati ad alterum narrandi genus trahunt, ad
unum omnes alicuius sunt spatii. Accedit quod anonymus
Seg., cuius xapaBiY)Yf|U£W5 explicatio, ut vidimus, Romanorum
simillima est, ipse quoque Midianae §§ 161 sqq. ut ftapaBtY]yY|-
asco? exemplum affert.
Nec vero posteriores a more illo voo rcapaBiYiyeiff&ai, i.
e. astutis narrationem principalem adnotatiunculis adspergendi
admodum alieni erant. Quo more Cicero crebrius utitur®).
‘) cf. de huius vocis usu Anaximeneo Blass II 2 , p. 394 3 .
2 ) Hic coniecturam proferre audeo. Quod enim primo conspectu
satis mirum esse videtur auctorem nostrum praecepta quaedam, quibus
solam legationis narrationem complectitur, reliquae disputationi ad
i.rtaYYsXiav spectanti praemittere, id inde explicaverim, quod Anaximenes
prae aliis legationum narrationibus clarissimas Demosthenis et Aeschinis
orationes a. 343 habitas memoria tenuerit (cf. Wendland p. 63 2 ). Qua ex
re argumentum quoddam nascitur, quo comprobatur rhetoricam quae ad
Alexandrum fertur, circiter a. 340 conscriptam esse: abundans sci
licet argumentum, quia tota haec quaestio Wendlandii acumine, cui
adnuebat papyrus nuperrime reperta, ad exitum adducta est.
3 ) cf. Preiswerk p. 29—31; Rohdius p. 33, qui vir doctus quomodo
Cicero initio orationis pro Ligario habitae omnia ad suum commodum
torserit, pulcre explanat; cf. etiam sis pro Cluentio 6,15, Volkmann
p. 161.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.