cibus: memoriam multitudine illam absolutionem, quas Cicero in
libris de inv. I 22,32 distributionis virtutes esse vult, nunc
quidem in prooemio postulari, ita ut Ciceronem in partitionibus
oratoriis, ubi divisionem non iam ut propriam orationis partem
agnoscit (cf. p. 22), eius praecepta ad iustum et principalem
locum reiecisse colligendum sit. Nam profecto affinitatem,
qua e principium inter et partitionem apud Romanos locum habet,
inde repetendam esse, quod divisionis praecepta magnam
partem e prooemio deprompta et derivata sunt, disceptatione
antecedente probabile factum esse spero 1 ).
In docilitate explananda Aristoteli cum posterioribus
convenit, cum baec fere dicit: 1415a 37: si? Bs sup-ocEtstav owtavira
avx^si (6 sxvtxov) eav tij f3otft.Y)vat, y.al to 6meix9j (patvsdbat ' jcpo^oufft
y&p [lalAov Touvot?- Sic enim Marxius p. 319 hunc locum
*) Atque omnino hanc orationis partem, quam Cicero et auctor ad
H. tertiam statuunt, Graeci non habent, illorum demum aetate ortam
esse opinor. Ad huius rei fidem praeter illud, quod prior divisionis pars
manifesto ad Hermagorae jtptvojJievov pertinet (cf. p. 31), haec po
tissimum valent:
1. Ex ipsa varietate, quae in divisionis descriptione inter ambo
scriptores exstat — Cicero distributioni tres virtutes subicit, cum auctor
ad H. eam in enumerationem et expositionem digerat —, conicere licet
divisionis doctrinam recentem necdum aetate sanctam fuisse.
2. Bruti quodam loco 88,302 (cf. etiam pro Quinctio 10,35) Hor
tensius attulisse dicitur minime vulgare genus dicendi; duas quidem res,
quas nemo alius: partitiones, quibus de rebus dicturus esset etc. Hoc an
verum sit, dubito, quoniam Hortensium undeviginti annos natum primam
orationem habuisse scimus (v. de orat. III 61,229), Ciceronis autem de
inventione libri, ubi haec divisionis disciplina iam ratione comprehenditur,
circa annum 90 ei puero aut adulescentulo e commentariolis exciderunt (de
orat. I 2,5). Sed- id unum ex hoc Bruti loco suspicari debemus initio
primi saeculi tales divisiones apud Romanos vix diu in usum receptas fuisse.
3. Velim attendas de inv. I 23,33, ubi iactat Tullius: ac sunt alia
quoque praecepta partitionum, quae ad hunc usum oratorium non tanto
opere pertineant, quae versantur in philosophia, ex quibus haec ipsa trans
tulimus, quae convenire videbantur, quorum nihil in ceteris artibus inve
niebamus (cf. ad hunc locum Thielium, quaest. p. 91—2). Quapropter
verisimile esse arbitror totam de divisione doctrinam Ciceronis demum
temporibus Romae celebrari coeptam esse.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.