3
i
1
33
»
»
Iam vero altera quoque divisionis species, i. e. distri
butio ad prooemium accedit, quia non solum expositionis,
quae apud auctorem ad H. I 10,17 distributioni subest 1 ),
definitio: expositio est, cum res, quibus de rebus dicturi
sumus, exponimus breviter et absolute, mirifice cum his
auctoris ad H. verbis ad exordium spectantibus concinit
I 4,6: si honestum genus causae erit, . . . oportebit . . . .
breviter, quibus de rebus dicturi simus exponere, sed
etiam enumeratio, altera distributionis pars, in prooemio
locum habet, cf. auct. ad H. I 10,17: enumeratione utemur,
cum dicemus numero, quot de rebus dicturi sumus et
I 4,7 2 ): attentos habebimus, si numero exponemus res,
quibiis de rebus dicturi sumus. Gravissimus autem est
hic partitionum orat, locus 8,29 (cf. 27,97): Sed facillime
discit auditor et. quid agatur intellegit, si complectar e in prin
cipio genus naturamque causae si definias, si dividas, si neque
prudentiam eius impedias confusione partium nec memoriam
multitudine. Definitionem enim et divisionem, quas Cicero
hic ad docilitatem conciliandam commendat, paene easdem
esse atque expositionem et enumerationem iam Kayserus p. 226
adnotavit. Adiciendum est vocibus: si neque .... partium
illam paucitatem i. e. veritatem logicam 3 ), ut ita dicam, vo-
q Auctor ad H. distribuenti aut expositione aut enumeratione utendum
esse statuit. Cf. Cic. de orat. II 19,80: post autem (i. e. post narrationem)
dividere causam aut proponere. Ac profecto auctoris ad H. expositio a
vera quadam propositione vix diversa est.
s ) cf. Cic. I 16,23: attentos faciemus . ... si .. . exponemus indi
cationem aut iudieationes, si plures erunt. Ex quibus locis inter se com
paratis Thielius, quaest. p. 14 in communi quem statuit fonte auctoris
ad H. et Ciceronis praeceptum fuisse conicit: si plures iudieationes
essent, plures exponendas esse: quae verba cum male intellegeret Corni
ficium in numero vim positam esse putasse, itaque enumerationem
commendasse. Sed doctrina illa, qua Hermagorae aptvopcvov in prooe
mium trahebatur minus apta est (cf. supra p. 32); quo evincitur auc
torem ad H. iure et consulto eam fugisse (cf. p. 32). Quae cum ita
sint, equidem potius sumpserim a Cicerone vel eius doctore antiquam
et iustam doctrinam, qua Siodpeai? sub attentionis praeceptis tradebatur,
additamentis Hermagoreis corruptam esse.
8 ) cf. Volkmann p. 172.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.