Full text: De rationibus inter artem rhetoricam quarti et primi saeculi intercedentibus

32 
sententia') — altera divisionis species, sc. distributio, ex qua 
videlicet tota haec orationis pars nomen accepit. Namque 
hanc distributionem ab Hermagora abiudicandam et potius ad 
antiquam Atticorum doctrinam reiciendam esse Thielius vel 
ex eo concludit, quod tres illas praestantias: brevitatem, abso 
lutionem, paucitatem, quas Cicero I 22,32 ad distributionem 
accommodat nec auctor ad H. omnino non agnoscit 2 ), instar 
trium prooemii et narrationis virtutum antiquitus traditarum 
effictas esse appareat. 
Hoc igitur sane apertum est propositionem et partitionem 
apud Romanos quoque coniunctas exstare 3 ). Vix minus aper 
tum est partitionis praecepta in prooemio repeti. Nam pro 
positio quam nuncupavimus, i. e. Hermagorae iudicatio a 
Cicerone et distinctis verbis sub attentionis praeceptis I 16,23: 
exponemus indicationem aut indicationes si plures erunt*) et sub 
docilitatis I 15,21: dociles auditores faciemus, si aperte et bre 
viter summam causae exponemus, hoc est, in quo consistat 
controversia traditur. Apparet igitur — quod iam vidimus 
saepiusque videbimus — etiam in hac re Latinum scriptorem 
id spectasse, ut antiquam disciplinam Atticam cum nova 
Hermagorae copularet. Quae tamen copulatio hic minus 
placet. Nam aliud est aperta illa et brevis summae causae 
expositio aliud iudicatio, in qua consistat controversia, cum illa 
67t6&s(Tiv quandam i. e. causae compendium, haec autem veram 
et propriam xpodsatv (Themastellung, Volkmann p. 173) efficit 5 ). 
Atque auctor quidem ad H. I 4,7 Ciceronis vitium evitat, 
cum docilitatem summa tantum causae exponenda contineri 
dicit, de judicatione tacet. 
b cf. Volkmann p. 173; Heinicke p. 78. Aliter Thielius p. 123 
iudicare videtur. 
2 ) cf. Thiele, quaest. p. 92. 
3 ) Quintilianus quoque eas quodam modo coniungit, cf. IV 5,26. 
(Volkmann p. 174). 
*) cf. I 15,21: in ancipite causae genere interdum ab ipsa indica 
tione exordiendum est. 
5 ) Huius discriminis initia ad Aristotelem ipsum referre studuimus 
(supra p. 25 adn).
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.