Full text: De rationibus inter artem rhetoricam quarti et primi saeculi intercedentibus

* 
t 
— 31 — 
scribere videtur, ut Biodpsuc quaedam tamquam prooemii 
finis cum prooemio contexatur. Nam ut probabile non est 
Dionysium Hal. et anonymum Seg. xp6Ek<nv inter partes 
orationis numerasse, ita ne Anaximenes quidem Biodpsmv in 
illis habuisse putandus est. 
Huiusmodi denique Biaip&rsi?, quae simul upobscLv (sopLabstav) 
praestant, crebrae sunt apud oratores Atticos, cf. e. g. Aesch. 
I 8: ftpwTov p.sv y«p 3i6£et[u np6? 6p.as toos vop-ou? . . . . 
OTSiva SeuTspov .... TpiTov BT<ps<;9is • • • • oovco yotp av ixoi 
p,aX«7va Xap.(3avw to’j$ Xoyoos £ o p. x &• sT j yevfo&ai. 
Nec talis propositionis et divisionis coniunctio apud 
Romanos non invenitur. Nam divisio vel partitio, quae 
apud Ciceronem I 22,31—23,33 et auctorem ad H. I 10,17 
(cf. I 3,4; IV 40,52) tertia est orationis pars, revera haec 
duo complectitur membra. Praeterea autem non solum pro 
positionem, sed etiam divisionem a Romanis quoque in prooemio 
tradi postea demonstrabimus. 
Atque alteram divisionis speciem propositionis loco haben 
dam esse, ex hac eius descriptione: una pars est, quae 
quid cum adversariis conveniat et quid in controversia relin 
quatur, ostendit 1 ), iam Volkmannus p. 173 et Heinickius 2 ) 
p. 78 recte collegerunt. Quamquam non dubitandum est, 
quin haec propositio quam diximus, qua controversia quae 
sit proponitur, ad iudicationem (to xptv6p.evov) pertineat, 
quam Hermagoras una cum statibus adhibuit 3 ). Cum hac 
autem parte ex Temnitae copiis sumpta apud Romanos 
contaminatur 4 ) — idque non plane inconcinne mea quidem 
‘) Cic. de inv. 1 22,31; idem fere auct. ad H. l.c. praebet; cf, 
de orat. II 80,331. 
2 ) Hic vir doctus praeterea iure contra Volfemannum monet Cice 
ronem non semel propositionem attigisse, etsi vocabulo substantivo pro 
positionis" non utitur, cf. praecipue de orat. II 19,80. 
s ) cf. Thiele, Hermagoras p. 67 sqq; 123. 
*) cf. Thiele p. 123. Hoc cum per se perspicuum sit, etiam ex auct. 
ad H. IV 40,52 efficitur, ubi rhetor figuram divisionis ab orationis parte, 
cui idem est nomen, disiungens in hac describenda: dividit (orationis pars) 
per enumerationem aut per expositionem, quibus de rebus . . . disputatio 
erit, ne uno quidem verbo iudicationem commemorat.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.