23
axpoaxwv mxpaffxeurj (cf. 99,22); Cic. I 15,20: exordium est
oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam
dictionem; auct. ad H. I 3,4: exordium est principium ora
tionis, per quod animus auditoris constituitur ad audien
dum (simii. 14,6). Recte autem Thieliusconicit: consen
sum illum inter comparare et constituere ad Graecum vocabu
lum TOcpoe<7xsu«£siv referendum esse.“ Idem vir doctus Cicero
nem arbitratur illam definitionem, quae exstat in Rufi excerptis
(Rh. Gr. I 399,16 Sp.-H.): rcpootpuov laxi 7.6yoP 7iapa<7xsudc£cov
xov axpoaxYjv si? v?]v &7toxeipivY]v &jt6frs<7iv JraxifjBsiov vertisse.
Hoc etsi fortasse verum est, velim attendas omnes paene
prooemii descriptiones Graecas inter se simillimas esse,
quippe quae omnes verba mxpacrxsua^siv xov dtxpoaxfjv conti
neant. cf. e. g. anon. Seg. 2,1 (et ad bunc locum Graeven
p. XXXIX); 3,3; 9,8; 23,17 et Dionys. Hal. de Lys. 28,17
(cf. 35,13) Us.-R.
Quod vero Thielius quaest. p. 4 apud auctorem ad
H. non modo hanc communem Isocrateorum ut opinatur
definitionem exstare monet, sed in vv.: exordium est principium
orationis aliam sc. Aristoteleam reconditam esse putat, quae
est: xpooipiov £<rxtv dtpyr) \6you (1414b 19; cf. 15a 15), ita ut
colligendum sit, „apud Cornificium duas contrarias opiniones
a posteriore quodam rhetore falso in unum conflatas exstare“,
nescio an vir doctus auctoris ad H. verba iusto argutius in
terpretatus sit 2 ).
*) quaestiones p. 3.
2 ) Quamquam certum est Aristotelem de prooemii officio non ean
dem sententiam habuisse quam rhetores tradere solebant. Et III 13
quidem, quo capite in vulgaris institutionis nugas quas existimat invehi
tur, orationi duas partes sc. rcpo&eotv et rJ.am necessarias esse ait (1414 a
31 sq., b 7; cf. 1404a6). Sed postea cc. 14 sqq. ab hac doctrina philo
sophica et dialectica discedens quamvis invitus ad vulgarem disciplinam
revertitur, quo fit, ut tota libelli rapi xdlcw; explicatio parum sibi con
stans et consequens evadat (Marx p. 257—8; Wendland p. 35, 38; cf.
etiam Loening p. 75). Quod quidem ilico in prooemii tractatione cerni
tur. Ex locis enim modo citatis coniectare debemus philosophum hanc
orationis partem supervacaneam iudicasse. Nihilo secius in ipso capite
III 13 prooemium plerumque adhibendum esse concedit (1414 b 8),