20
236 A. disertis verbis eupsutv et Stadkcriv discernit 1 ). Item
Anaximenes 2 ) quoque sSpeuiv, Ae?iv, voc&v deinceps tradit, etsi
terminis illis non utitur. Res ipsae nimirum iamdiu in usum
receptae erant, nomina nondum sollemnia facta. Aristoteles 3 )
autem, qui ipse quoque sicut Anaximenes primum silvam
quandam ac materiam universam permixtim et confuse exponit
(Cic. de inv. I 24,34), i. e. inventionem habet, deinde in
tertio libro de elocutione non solum accuratius agit, sed etiam
nomen proponit (cf. III l,1403b 14, saepius) 4 ). Idem
eodem loco va icspl Tijv 6^6xpi<jiv (1403 b 22) ita commemorat,
ut cognoscamus eum primum hoc luculentum oratoris officium
rationi accommodasse 5 ). Et ne va^iv quidem reliquit. Non
quo negaverim hoc vocabulum, ubicunque in fine secundi et
in tertio libro reperitur, non Aristoteli tribuendum, sed ad
interpolatorem reiciendum esse, id quod Spengelii, Rabii,
Vahleni opera satis explanatum est 6 ). At nego, quod qui
dem Marxius p. 245—6 affirmat, vocem va^sws idoneam non
esse, qua libri III capita 13—19 appellentur 7 ).
Apparet ergo omnia fere orationis officia inferiore aetate
prolata iam priori nota fuisse, etiamsi nomina ipsa nondum
in sollemnis locutionis formam abierant. Ceterum memoria,
quod quintum oratoris officium recentiores addiderant, a Ci
cerone in oratore 17,54 (14,43) repudiatur, quia communis sit
multarum artium.
l ) cf. Striller p. 35.
’) Spengel p. 486; Volkmann p. 28.
3 ) Spengel p. 486.
4 ) Nec vero ignoro tertium rhetoricae librum non ab Aristotele
ipso cum aliis djjobus coniunctum esse. cf. Diels: Uber das III. Bucb
der Aristot. Rhetorik A. A. B. 1886 p. 17 sqq.
6 ) Diels 1. c. p. 32.
6 ) Marx p. 255 sq.
7 ) Nec Spengelius p. 486, 492 nec Dielesius p. 16 in posteriore
tertii libri parte significanda nomen taljcw; abnuunt. Heinickius autem
p. 62 partes orationis omnino sub dispositione tractandas esse arbitratur,
ut facit Antonius de orat. II, 76,307 sqq. (cf. etiam orat. 15,50), fecit
Hermagoras. (Thiele p. 145).