Full text: De rationibus inter artem rhetoricam quarti et primi saeculi intercedentibus

tiam quarto quoque saeculo valuisse et ex Platone 1 ) et ex 
Anaximene 2 ) et ex Aristotele 3 ) patet. Atque omnino et defi 
nitio et finis artis oratoriae apud vetustiores artium scriptores 
ad persuadendum accomodata erant 4 ). Eodem alterius saeculi 
communis opinio tendebat, tametsi Stoici novam definitionem: 
jbf]vopi%Y] £<ttiv im<JTr)p.Y) voo sS /iysiv invenerant. Quod et 
ex Hermagora, qui in rhetorica describenda prope ad Ari 
stotelem accedit 5 ) et ex auctore ad H. et Cicerone facile 
intellegitur, quorum uterque, etiamsi peculiarem artis descrip 
tionem non praebeat 6 ), finem eius in persuadendo dictione, 
officium oratoris in dicendo apposite ad persuasionem (Cic. de 
inv. 15,6) vel cum adsensione auditorum (auct. ad H. I 2,2) ponit. 
Porro partitiones quoque nonnullae ad totam rhetoricae 
materiam pertinentes iam in quarti saeculi arte exstant — 
quamquam dubium non est, quin illae captiosiores et subti 
liores divisiones, quibus inferioris aevi rhetorica abundat, 
magnam partem e Stoicorum ludo (v. supra p. 7 1 ) in vulgarem 
institutionem subrepserint 7 ). Sed ecce eius partitionis, qua 
quinque illa oratoris officia continentur (cf. auct. ad H. 
I 2,3; Cic. I 7,9), principia et incunabula fere apud vetus 
tissimos rhetoricae praeceptores apparent, utpote qui inven 
tionem et elocutionem seiunxerint 8 ). Plato autem Phaedr. 
J ) Gorg. 452E; (Phaedr. 261 A), cf. Raeder, Platons philosophische 
Entwicklung, Lipsiae 1905 p. 260—61; 273. 
*) Volkmann p. 4. 
8 ) Volkmann p. 8. 
4 ) Sextus Emp. adv. rhet. § 61—2 rhetores et philosophos enu 
merat inde a Platone usque ad Hermagoram, qui artem oratoriam totam 
in persuadendo posuerint. 
6 ) Volkmann p. 11; Thiele p. 23. 
6 ) Definitionem ipsam non sine certis causis omissam esse Spengelius 
.1. c. p. 482 conicit. 
7 ) In variis partitionibus novis antiquis adhibendis et congluti 
nandis auctorem ad H. et Ciceronem saepe confusionem effecisse et 
librorum compositionem quamvis primo obtutu commodam perdidisse 
Thielius: Quaestiones de Cornifici et Ciceronis artibus rhetoricis, diss. 
•Gryph. 1889 p. 96 sqq. acute comprobat. 
8 ) Spengel p. 485; Volkmann p. 28; Striller p. 34. 
2*
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.