in imprudentia tractanda: nam qui se propter vinum, inquit,
aut amorem aut iracundiam fugisse rationem (Anax. Si’wv
siWTausO-a tou loyt.cfJ.oB) dicit, is animi vitio videbitur nesciisse,
non imprudentia, cf. II 25,39: item vitiosum est, quod vulgarem
habet defensionem hoc modo: iracundia deductus peccavit aut
adulescentia aut amore. Ergo hae nugae reieetae ab auctore
ad H. philosophiae non plane imperito in vulgari institu
tione inde a Gorgiae temporibus haerebant. Atqui Cicero
ipse quoque, qui eosdem prope motus animi (amorem, ira
cundiam, vinolentiam) ter 1 ) nominat, eos I 27,41, quamquam
secus atque Aristoteles (et auctor ad H.) inter voc dcxoouia
habet, tamen a purgatione secludere videtur: eius (modi)
partes sunt prudentia et imprudentia 2 ). Prudentiae
ratio quaeritur ex iis, quae clam, palam, vi, persuasione fecerit.
Imprudentia 2 ) aut in purgationem confertur, cuius partes
sunt inscientia, casus, necessitudo, aut in adjectionem animi,
hoc est, molestiam, iracundiam, amorem et cetera, quae in
simili genere versantur. Cf. part. or. 12,43: quae motu animi . . .
facta sine ratione sunt, ea defensiones contra crimen in legi
timis iudiciis non habent
Restat, ut reliquos status a Graecis adhibitos investi
gemus: Consulto adhuc Anax. 89,9 sqq. nondum attuli,
tametsi hic que que constitutio coniecturalis (89, 9—11) et
concessio (90,22 sq.) dilucide deprehenduntur. Sed secunda
constitutio, quae 89,11 tractari incipit, non est iuridicialis
absoluta, sed procul dubio legitima, quae apud auctorem ad
H. vocatur. Et primum quidem 90,11 sqq. de contrariis
legibus disseritur, tum de ambiguis et ex scripto et
deinde utrum data sit opera, ut sciretur an non\ deinde utrum casu nesci
erit an culpa. Tota haec praeceptio ad Peripatum spectat (cf. Loening
p. 224) et haud scio an cum usu forensi cohaereat.
') I 27,41; II 5,17; II 9,30.
! ) Animadvertendum est vocabulum imprudentiae hic tam late
patere. Nam alibi (de inv. II 5,17; II 9,30; part. or. 37,131) Cicero
quoque imprudentiam in purgationis partibus ducit, in quibus nostro loco
(et part. or. 12,42) pro illa substituit inscientiam. Nec dubito, quin
alio loco alium auctorem sequatur, cf. etiam Thiele, p. 40.