Full text: De rationibus inter artem rhetoricam quarti et primi saeculi intercedentibus

De statibns et ratiocinatione. 
Et primum quidem paucis demoustrabo etiam eorum, 
quae apud posteriores demum exculta et perfecta sunt, initia 
et incunabula iam in antiquiore arte reperiri. Veluti uTdccswv 
(statuum) doctrina, quo fundamento tota recentior rhetorica 
nititur, iam apud Anaximenem et Aristotelem adumbrata 
detegitur. Non quo status quarto saeculo a magistris com 
positi et digesti et ad universam rhetoricae materiam descri 
bendam accommodati fuerint. Quod ne credamus eo maxime 
prohibemur, quia certa et sollemnia nomina, quibus recenti- 
ores status appellabant, Aristotelis aetate adeo deerant, ut 
<rra<7ecoi; ne vox quidem ipsa sensu rhetorico adhiberetur. 
Nomina igitur ignota erant, res ipsae usitatae, ut protinus 
exponam. Qua expositione fortasse paulum ad illam quaesti 
onem expediendam conferam, de qua etiamnunc viri docti 
dubitant. Etenim Thielius 1 ) ut Minervam ex Iovis capite, 
ita (T-racsuv doctrinam ex Hermagorae prodiisse arbitratur. 
Contra Yolkmannus 2 ), Susemihlius 3 ), Hammerus 4 ), 
quamvis ipsi quoque aliquid inter se distent, hoc tamen una 
contendunt statuum disciplinam paulatim profecisse, postremo 
ab Hermagora, cuius iustae gloriae non obtrectant, ad eam 
formam redactam esse, quae apud posteriores magna auctori 
tate florebat. .Quam sententiam mihi quoque probatam, ut quo 
dammodo fulciam ea quae subsequuntur proferre constitui 5 ). 
4 ) Hermagoras p. 178—80. 
’) 1. c. p. 43 sqq. 
3 ) Gesch. d. griech. Litt. in d. Aiexandrinerzt. 1892, II p. 472 83 . 
4 ) B. ph. W. 1893, p. 1544. 
8 ) In hac prima opusculi parte Ciceronis scripta praeter libros de 
inventione raro respexi. Et poterant praetermitti, quia Cicero, postquam
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.