drare,praeterSpengeliuin^Thielium^Marxium * 2 3 ), Navar-
rium 4 ) aliosque doctos viros Wendlandius 5 6 ), magister vene
randus, monuit. Qui idem vir doctissimus, cum adhuc deesset,
qui illam constantiam cum in tota arte tum in ea parte, quae
est de partibus orationis, perspicuam indagaret quaestione
diligentius exhibita, me permovit ad hoc munus suscipiendum,
e quo fore sperabat, ut aliquid fructus ad historiam doctrinae
oratoriae cognoscendam redundaret.
crebrius pro parco artium, quae aetatem tulerunt, numero et oratorum
Graecorum et Ciceronis orationes ad rhetorum disciplinam illustrandam
et supplendam adhibui. Quod cum aliqua utilitate fieri cum per se
ipsum in promptu sit, 0. Navarrius in libro, qui inscribitur: Essai sur
la rhdtorique Grecque avant Aristote, Paris 1900 p. XI sq. disertis in
super verbis monet. Qui ipse Atticorum locos sat multos proponit, cum
Ciceronianis congerendis F. Rohdius (Cicero, quae de inventione prae
cepit, quatenus secutus sit in orationibus generis iudicialis, diss. Regi-
mont. 1903) et Preiswerkius (de inventione orationum Ciceroniarum,
diss. Basii. 1905) operam navaverint. Nec magnam eorum copiam in
Kayseri et Spengelii commentariis, qui in toto opere componendo
summo mihi adiumento fuerunt, non invenies. Locos autem e Ciceronis
libris rhetoricis sumptos frequenter Heinickio (de Ciceronis doctrina,
quae pertinet ad materiam artis rhetoricae et ad inventionem, diss. Re-
gimont. 1891) et Merchantio (de Ciceronis partitionibus oratoriis, diss.
Berol. 1890), nonnullos etiam Jentschio debeo.
*) Abh. d. Bayr. Ac. 1855, p. 759.
2 ) Hermagoras p. 119.
3 ) ed. auctoris ad H. p. 156: ,,apparet rhetores illius temporis et
Hermagorae et Aristotelis (malim vulgaris rhetoricae) praecepta in unum
conflasse variis usos rationibus neque scriptoris ad H. neque Ciceronis
artem appellari posse Hermagoream Latine versam“.
*) Essai sur la rhdtorique Grecque p. XII: „Nul doute, en effet,
que tout 1’essentiel de la rhdtorique des cinquieme et quatrieme siecles
avant Jdsus-Christ ne s’y soit transmis.“ Ceterum vir doctus nostratum
libros ad rem propositam pertinentes iusto magis neglexit, quo factum
est, ut summa eius disputationis vix satisfaciat.
6 ) Anaximenes p. 57—58.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.