Full text: De rationibus inter artem rhetoricam quarti et primi saeculi intercedentibus

Vita. 
Natus sum Claus Fridericus Peters in vico proxime 
Slesvigiam sito, cui nomen est Busdorf, a. d. XIII Kal. Iun. 
a. MDCCCLXXXIII patre Clausio, matre Maria e gente Asmus, 
quos adhuc superstites esse gaudeo. Litterarum elementis 
imbutus autumno a. XCII in gymnasium Berolinese regiur- 
banum receptus sum. Quod postquam per novem annos fre 
quentavi, maturitatis testimonio instructus ab autumno a. MCMI 
in alma matre Frederica Guilelma studiis philologicis et histo 
ricis operam dare coepi. Berolini docuerunt me viri illu 
strissimi: Breysig, Dessoir, Diels, Dilthey, Geyger, Heinze, 
Helm, Herrmann, Hirschfeld, C. F. Lehmann-Haupt, Ed. 
Meyer, Paulsen, Reich, Guil. Schulze, Thomas, Vahlen, Wentzel, 
de Wilamowitz-Moellendorf. Per sex semestria sodalis fui 
ordinarius proseminarii philologici, per unum semestre primi 
quem dicunt cursus Dielesio, Wentzelio, de Wilamowitzio 
moderantibus. Exercitationibus historicis, ut interessem, con 
cesserunt pro sua humanitate Hirschfeld et C. F. Lehmann- 
Haupt, quem virum et doctissimum et amabilissimum grato 
auimo colere non desistam. Autumno a. MCMIV Kiliam 
migravi ibique legentes audivi viros doctissimos: Martius, 
Noack, Rodenberg, Sudhaus, Volquardsen, Wendland. Sud- 
hausii et Wendlandii benignitate factum est, ut in seminarium 
philologum reciperer, cuius sodalis fui ter senos menses. 
Praeterea ad exercitationes suas liberaliter me admiserunt 
Rodenberg, Volquardsen historicas, Martius philosophicas. 
Quibus viris iustas et debitas ago gratias cum omnibus tum 
Sudhausio et imprimis Paulo Wendland, qui me non solum 
ad haec studia rhetorica relegavit, sed etiam ad interiorem 
litterarum cognitionem excitavit. Nec Felicem Iacoby, cuius 
in me humanitas animo meo affixa est et erit, hic nomi 
nare nolo.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.