8
cum vim sive Peripateticorum*) sive Stoicorum apud Romanos
olfacere mihi viderer, ad ipsum fontem, unde sua illi
hausissent, me procedere posse quia desperabam, similem
doctrinam hic illic apparentem monstrare invitus satis habui.
At recte forsitan dixerit quis talem disquisitionem, qua quid
ars oratoria, antequam ad Romanos venerit, post Aristotelis
memoriam apud Graecos valuerit philosophos excutiatur, tam
esse lubricam tantisque difficultatibus impeditam, ut non in
libello, sed in libro, non a tirone, sed ab instructo viro et
spectato instituenda sit. Quam disquisitionem Strillerus
magis movit quam absolvit * 2 ). Melioribus vero auspiciis
Thielius 3 ) doctrinae Hermagoreae usque ad id tempus satis
obscurae, oblivione obrutae lumen adferre studuit.
Quae cum ita essent, ego in hoc plerumque substiti,
ut corpus quoddam praeceptorum ad vulgarem institutionem
spectantium a quarto saeculo ad alterum et primum fere in
tegrum migrasse ostenderem. Atque Ciceronis et auctoris
ad H. libros rhetoricos — his enim paene solis prioris Latinae
rhetoricae notitiam debemus — ad Anaximenis, Aristotelis,
Isocratis 4 ) rocpayyiXpaTa saepissime et mirum quantum qua
*) Et Aristotelea quidem praecepta non raro apud auctorem ad
H. et Ciceronem emergunt; quorum multa Jentschius (Aristotelis ex arte
rhetorica quid habeat Cicero, diss. Berol. 1866), nonnulla et graviora
Marxius in editione auct. ad. H. p. 109,122,(156) et Angermannus
in dissertatione, cui titulus est: De Aristotele rhetorum auctore, Lip-
siae 1904 p. 2 sqq. collegerunt. Nec tamen Romani vel eorum auctores
Aristotelem evolvisse probabile est. Quam opinionem utique incredi
bilem esse, cum iam antea docti viri suspicati essent, Angermannus
prorsus probavit.
2 ) cf. etiam Sudhaus (et Radermacher): Philodemi volumina
rhetorica, supplementum, Lipsiae 1895; de Arnim: Dio von Prusa,
Berlin 1898 p. 43 sqq.; Uro 11: Studien liber Ciceros Schrift de oratore,
Rh. M. 58, 1903 p. 552 sqq.
8 ) Hermagoras, Strassburg 1893.
4 ) Isocratis doctrina enucleanda erat partim ex Dionysio Hal. de
Lys. c. 17 sqq., partim ex anonymo Segueriano, ut Marxius: Berichte
d. Sachs, Ges. d. Wiss. phil. hist. Classe LII, 1900, p. 314, Spengelium
secutus demonstrat, partim ex oratoris ipsius operibus (cf. Sheehan:
de fide artis rhetoricae Isocrati tributae, diss. phil. Bonn. 1901). Ceterum

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.