40
cipe domino Alberto duce Magnopolensi genero nostro
carissimo per modum qui sequitur placitasse, quod
scilicet ipsum dominum ducem Magnopolensem contra
dominum Waldemarum Regem Dacie . suos auxilia-
tores . et fautores quamdiu guerra contra ipsum in-
cepta durauerit, tam in mari quam in terra cum tota
nostra potencia juuabimus quam potuerimus congre-
gare . Nec cum ipso domino Rege Dacie treugas ali—
quas recipiemus vel firmabimus . seu nos a guerra ipsa
aliquo modo vel causa distrahemus . antequam idem
dominus dux Magnopolensis . sui homines auxiliatores
et fautores vniuersi. necnon eius terre et dominia suffi-
cienter in omnibus sint precauti . Item cum domino
Rege Waldemaro predicto nullam composicionem vel
sonam nisi in presencia et cum consilio ipsius domini
ducis Magnopolensis quomodolibet acceptabimus . et
in casu quo composieio huiusmodi facienda sit . tem-
pora et Ioca ad hoc conueniencia deputabimus quod
ipse dominus dux Magnopolensis huiusmodi composi-
cionis tractatibus commode valeat interesse, Si autem
stante guerra terras sen castra infra Regnum Dacie
vicerimus . vel captiuos habuerimus . terre . castra et
captiui huiusmodi diuidantur secundum numerum per-
sonarum, nec nos ipsi domino duci Magnopolensi ali—
quod dampnum ascribemus si quod deus auertat in
guerra succubuerimus . seu nos vel nostri fuerimus
captiuati quod et ipse nobis faciet vice versa . Si
autem Rex Dacie sui auxiliatores vel fautores castra
ipsius dommi ducis Magnopolensis obsederit, vel terras
suas manu valida hostiliter inuaserit, ipsi infra vnum
mensem postquam nuncium habuerimus cum tota no
stra potencia in adiutorium venicmus . si venti con-