21
festo beati Martini apud Helsingborgh prompte et
expedite soluendas . de nostro erario eidem domino
Alberto . Iiberis suis et successoribus annis singulis vt
premittitur . volumus exhiberi. vnde idem dominus Al
bertus gener noster . Iiberi et successores sui. nobis libe
ris et successoribus nostris fideliter servient ac pro nobis
liberis et successoribus . regnis et terris nostris cum since-
ritate fraterna . et fidelitate exquisita . honores . commoda
et profectus quemadmodum fidelis seruitor. suo vero do
mino tenetur. vbicunque saluo suo honore poterint. solli
cite procurabunt. Nosque liberi et successores nostri pro
ipso domino Alberto . liberis et successoribus suis . neces
sitate vrgente . requisiti. vice uersa cum omni fidelitate .
quam dominus fideli suo seruitori. saluo suo honore facere
tenetur . placitare in suis juribus teneamur . Insuper eius-
dem domini Alberti . Iiberorum et suecessorum suo-
rum . ville maritime . et portus eisdem vicini. nostris
liberorum suecessorum . regnorum nostrorum ac terra-
rum fidelibus patuli esse debeant et aperti. vt scilicet .
si iidem, nostri fideles p ro nostris . et suis necessita-
tibus releuandis vtputa . pro stipendiariis ad vsus no
stros liberorum suecessorum . regnorum nostrorum et
terrarum conquircndis et alns necessams emendis •
nauibus pro eisdem conduccndis et eas extia poitus
eosdem libère et sine reclamacione cuiuscunque. edu-
cendis quando eis videbitur ad ipsas villas . aut earum
aliquam accesserint premissa omnia inimpedite et li
béré exequentur, predictique ac indifferenter quicun-
que alii nostri liberorum et suecessorum nostrorum
fideles et nuncii in predictis villis et portibus plena
securitate . et pace perfrui debeant et gaudere, pre om
nibus . sibi . liberis suis et successoribus obtemperare