Full text: De traiectione coniunctionum et pronominis relativi apud poetas Latinos

9 
Persa 173 ovis si in ludum iret (ei' tpomprj), potuisset iam 
fieri, ut probe litteras sciret. 
Trin. 1092 res quom animam agebat (ore aneyvye, (matvei) 
tum esse offusam oportuit. 
Ter. Andr. 166 in Pamphilo ut nihil sit morae, restat 
Chremes. 
Ad. 69 malo coactus qui suum officium facit (<k oQftonnayn). 
Lucret. II 617 vivam progeniem qui in oras luminis edant 
(i. e. gignunt). 
Perspicuum est quantum ad transpositionem conjunctionum 
et pronominis relativi verbum valeat. Haec igitur exempla primo 
loco enumeranda esse videbantur. 
Altero loco eorum versuum recensum dabimus, in quibus 
coniunctiones et pronomen relativum, plerumque altero sententiae 
loco collocata, inter substantivum et adiectivum inserta sunt, 
velut. 
Pl. Mere. 112 erus ut minor opera tua servetur. 
Men. 902 suo qui regi tantum concivit mali. 
Adiectivorum vero et substantivorum certos quosdam 
ordines, quibus inseri solent coniunctiones et pronomen rela 
tivum, dein perlustrabimus; qui quidem usus adeo frequens est 
et constans praecipue apud recentiores poetas, ut de casu cogitari 
non possit. Conferas exempli gratia: 
Cat. 51.1 misero quod omnes eripit sensus mihi. 
61i omnia qui magni dispexit lumina mundi. 
3 flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur. 
Porro apertum est coniunctiones eis cedere vocibus, quae 
a scriptoribus sive propter vim sententiae sive adversationis 
gravitatem sive propter facetias quasdam sermonis et figuras 
primo ponuntur loco; altero igitur loco poni solent. Talia 
autem sunt exempla: 
Pl. Amph. 324 si in me exercituru’s, quaeso, in parietem 
ut primum domes. 
Cistell. 248 ob istuc unum verbum dignu’s, deciens qui 
furcam feras.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.