8
illustratur eis versibus Plautinis, 1 ) Terentianis, Lucilianis, quibus
„ut“ coniunctio repetitur et iteratur pluribus vocibus interceden
tibus: plerumque enim ante ipsum verbum iteratur:
Plauti Amph. 495 delictum suom suamque ut culpam ex
petere in mortalem ut sinat
Capt. 248 atque ut qui fueris et qui mine sis meminisse
ut memineris.
Cas. 511 ibo intro, ut id quod alius condivit coquos
ego nunc vicissim ut alio pacto condam.
Rud. 1256 at ego deos quaeso, ut quidquid in illo vidulost,
si aurum, si argentum, omme id ut fiat cinis.
Stich. 248 rogare iussit ted, ut opere maximo
mecum simitu ut ires ad sese domum.
Trin. 141 novo modo adeo ut, quod meae concreditumst
taciturnitati clam fide et fiduciae,
ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam,
ut mihi necesse sit id tibi concredere.
Terent. Andr. 828 perpulisti me, ut homini adulescentulo
in alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria filiam ut darem.
Phorm. 153 adeo rem redisse ut, qui mihi consultum
optime velit esse / Phaedria, patrem ut extimescam.
Lucii. 974 — uti pecudem te asinumque ut denique
nasci praestiterit.
Huic autem classi ea quoque exempla subiungenda sunt,
si quae nomina artius cum verbo coniuncta exhiberi solent,
velut „animum advertere" „pessum dare“. A quibus quidem
exemplis neque usitatae quaedam elocutiones ut „aetatem
degere" „animam efflare" segregandae esse mihi videntur neque
tales vocum complexiones quales sunt, „diem supremum obire"
„suum officium facere" quaeque eiusdem sunt generis. Ita fit,
ut coniunctiones si minus ante ipsum verbum, at tamen ante
series quasdam et compositiones vocum appareant, quae unius
verbi vim habeant. Neque enim temere coniunctiones traici
solent. Ad illustrandum autem illum usum pauca liceat sub
scribere exempla:
*) conf. Leo. ad Amph. 495.