Quaestionem illam, quomodo coniunctiones et pronomen
relativum a poetis Latinis traici solita sint, viri docti tetigerunt
magis quam fusius tractaverunt et quamquam non desunt, qui
in editionibus suis singulos versus, in quibus traiectio illa usu
venit, collegerint, tamen quibus normis et regulis usi poetae
hanc sermonis licentiam usurpaverint et variaverint, vix unus aut
alter accuratius explanare conatus est. Quae cum ita sint, Leo
(G. G. A. 1897 p. 956 squ) et nuper Nordenus (Verg. Aen VI
Anh. III) postulaverunt, ut tandem aliquando has difficultates
tractandas aliquis sibi proponeret. Itaque ad hanc rem expli
candam ex Naevio, Plauto, Ennio, Pacuvio, Accio, Statio Caecilio,
Terentio, Lucilio, Cicerone, Lucretio, Catullo, Tibullo, Propertio,
Horatio, Vergilio, eisque carminibus, quae in appendice Ver-
giliana servantur, exempla collegi fere ommia, 1 ) paucis tantum
exeptis, de quibus in fine opusculi verba faciam. Quanti autem
sit momenti varias illas traiectionis figuras cognoscere, exemplo
uno ad rem criticam pertinente liceat comprobare, versibus,
inquam, Lucretii VI 1262/3, qui ita distingui solent: omnia
complebant loca tectaque; quo magis aestus confertos ita acervatim
mors accumulabat. Quos versus nemo adhuc probabiliter inter
pretatus est, quia editores „quo magis" ad„ accumulabat"
trahendum esse censuerunt, cum „complebant“ verbo post
positum sit. Rectissime autem versus nobis traditos esse, neque
vero ullam vocem mutandam, facile tibi persuadebis, si scribas
et distinguas:
') Neque colligentur neque a quoquam desiderabuntur in hoc opus
culo exempla coniunctionum positarum post subrectum, quod utrique
sententiae, principali inquam et coniunctionali, commune primum enuntiati
locum obtinet.