128
III.
Reliquum est, ut paucis de earum traiectionum exemplis
dicam, quorum recensum in antecedente opusculi parte non
dedimus. Quantum ad transpositionem conjunctionum et pro
nominis relativi caesurae valere videantur, iam initio opusculi
perstrinximus; quod optime illustratur pentametris dactylicis, in
quibus voces illae persaepe post caesuram versus traiectae
primo alterius partis loco leguntur. Cuius collocationis praeter
ea, quae iam pag. 62, 63, 77, 119 enumerata sunt, haec in Tibulli
et Propertii elegiis exstant exempla:
Tib. II 596 arboris antiquae / qua levis umbra cadit.
6 8 ipse levem galea /qui sibi portet aquam.
Prop. II 14» Daedalium lino /cum duce rexit iter.
32u flumine sopito /quaeque Marone cadunt.
III 2s turba puellarum /si mea verba colit.
530 eurus, et in nubes /unde perennis aqua.
IV 3io ventus in Italiam / qui bene vela ferat.
Simillima ratione permultae traiectionis exempla et in
antiquiorum et in recentiorum poetarum libris ita explanari posse
mihi videntur, ut coniunctiones et pron. rei. primo sententiae
]oco depulsa ad primum a singulis caesuris locum reiciantur.
Nonnullis hac comprobetur exemplis:
Enn. annal. 460 exin per terras/postquam celerrimus rumor.
-' 502 augusto augurio /postquam incluta condita Romast.
Lucr. II 847 et nardi florem, nectar/qui naribus halat.
III 127 semina, curare in membris/ut vita moretur.
185 ante oculos/quorum in promptu natura videtur.
V 1189 per caelum volvi/quia sol et luna videtur.