Full text: De traiectione coniunctionum et pronominis relativi apud poetas Latinos

125 
1276 nec iam religio divum nec numina magni pende 
bantur enim/. 
Verg. georg. II 509 hunc plausus hiantem per cuneos geminatus 
enim / plebisque patrumque corripuit. 
Aen. II 100 nec requievit enim / donec . . . 
VI 317 Aeneas miratus enim / motus que tumultu. 
Morat, sat. II 7ios tergo plector enim. 
Igitur. 
particula a Plauto, Cicerone, Livio, Sallustio, Tacito, 
Quintiliano saepe primo pronuntiationis loco ponitur (conf. Fr. 
Neue: Formenlehre der lat. Sprache II p. 975). Verbo post 
posita sub finem sententiae legitur: 
Lucr. II *678 cetera consimili mentis ratione peragrans invenies 
igitur. 
Aetna. *341 nec levitas tanta est igitur/. 
Itaque. 
apud antiquiores poetas et scriptores Latinos semper 
primum locum enuntiati obtinet; a posterioribus, ut Livio, 
Seneca, Plinio, Quintiliano, Apuleio saepius subiunctam esse 
hanc particulam notum est. Poetarum vero, de quibus agimus, 
inprimis Lucretius 1 ) saepe itaque traiecit : 
II *569 nec superare queunt motus itaque exitiales. 
600 saepe itaque = III 106 V 1392. 
III 629 pictores itaque et scriptorum saecla priora. 
IV *705 errant saepe canes itaque. 
732 Contauros itaque et Scyllarum membra videnus. 
978 per multos itaque illa dies eadem observantur. 
V 1114 res itaque ad summam faecem . . redibat. 
V 1392 saepe itaque inter se prostrati . . . corpora habebant. 
VI 690 fert itaque ardorem longe. 
i) C onf. fioltze: Syntax Lucret, p. 190. Lips. 1868.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.