11
I.
1. Creberrime conjunctiones et pronomen relativum ad verbum
traiciuntur; qua in re nihil interest, utrum una an complures
voces coniunctioni antecedant neque utrum coniunctio eodem
versu an primo vel secundo loco sequentis versus posita sit.
Unaquaeque pronuntiationis pars coniunctioni vel pronomini
relativo et verbo arte coniunctis antecedere potest. Haec autem
huius collocationis exstant exempla:
apud Naevium (ed 3 Ribbeck) trag 48 iatn solis aestu
candor cum liquesceret.
cotn. 93 primum ad virtutem ut redeatis, domi patres
patriam ut colalis.
bell. Pun. 47 convenit, regnum simul ac locos ut haberent
48 3 obsides ut reddant.
epigr. 3 immortales mortales si foret fas flere.
Plaut. (ed Goetz-Schoell) Ampli. 21 tametsi' pro imperio
vobis quod dictum foret.
29 mirare non est aequom, sibi si praetimet.
54 faciam ex tragoedia comoedia ut sit omnibus isdem
vorsibus.
61 reges quo veniant et di, non par arbitror.
83 qui sibi mandasset, delegati ut plauderent.
85 eius ornamenta et corium uti conciderent.
128 vorsari crebro hic quom viderent me domi.
136 memorat, legiones hostium ut fugaverit.
154 iuventutis mores qui sciam, qui hoc noctis solus
ambulem.
169 quo facto aut dicto adeost opus, quietus ne sis.
226 urbem agrum aras focos seque uti dederent.
282 nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem.
290 erus quod imperavit = 586.
340 qui possim videri huic fortis, a me ut abstineat manum-