Full text: De traiectione coniunctionum et pronominis relativi apud poetas Latinos

10 
Pl. Men. 156 te morare, mihi quom obloquere. 
Mere. 510 bona si esse vis, bene erit tibi. 
Mil. 265 tacere nequeo, solus quod scio. 
763 bonus bene ut malos descripsit mores. 
Pers. 98 nolo, in vesicam quod eat, in ventrem volo. 
Poen. 23 servi ne obsideant, liberis ut sit locus. 
Neque illud neglegendum est coniunctiones et pronomen 
relativum prima sede mota si neque ante ipsum verbum locus 
conceditur neque certis quibusdam et solitis vocum ordinibus 
suo loco inseruntur, primam sedem sive totius versus sive 
particulae versus (id est post caesuras) expetere atque ambire. 
Paucis hoc illustretur exemplis: 
Lucr. III 992 sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem 
quem volucres lacerant. 
V 440 propter dissimiles formas variasque figuras 
quod non omnia sic poterant coniuncta manere. 
Verg. Aen. VII 38 advena classem /Cum primum Ausoniis 
exercitus adpulit oris. 
699 nivei liquida inter nubila cycni 
cum sese e pastu referunt sonat amnis. 
Lucret. I 200 non potuit, pedibus / <?«/ pontum per vada 
possent transire. 
IV 1009 accipitres somno in leni/.s/ proelia pugnas edere 
sunt persectantes. 
V ex omni mundo/ quia sic elementa vaporis undique 
conveniunt. 
Catuli. 64322 carmine, perfidiae/quod post nulla arguet 
aetas. 
Denique poetas interdum coniunctiones ob necessitatem 
metricam traicere in propatulo est, velut „quoniam“ „quia“ „ubi" 
coniunctiones initio hexametri dactylici poni non possunt. 
Sed iam ad propositum accedamus; atque primum de 
conjunctionibus in sententiis secundariis usurpatis, deinde de 
illis, quae in enuntiatis primariis ponuntur, agemus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.