Full text: Quaestiones selectae ad libellum qui est 'Peri Ypsus' spectantes

6 
autem illud, cum demonstrare studebant, paene totum ignoti 
auctoris libellum e Caecilii nsyi vipovg commentario fluxisse, 
cuius libros de oratoribus Atticis et de figuris scriptos qui 
grammatici et rhetores postea adhibuissent, eos saepissime 
cum auctore congruere exponebant.') sed quamquam plurima 
ex his sine dubio recte sunt disputata nec solum hoc certe 
concedendum est, praestantiam huius libelli nimiis laudibus 
elatam esse (cf. Herm. vol. X. p. 334), sed etiam illud mani 
festum est, permulta auctorem (imprimis res mere rhetoricas) 
ab ipso Caecilio, quem impugnet, desumpsisse, tamen fortasse 
operae pretium erit huius auctoris doctrinas cum aliorum 
auctorum sententiis ita comparare, ut ea potissimum respi- 
ciantur, quae auctor ignotus non e Caecilio videatur repetivisse 
sive quae aliunde mutuatus sit. haec enim provincia novissima 
aetate magnam partem neglecta iacuit. semper quidem diffi 
cile erit exquirere, unde hauserit Pseudo-Longinus, quem 
vocant, eximiam suam doctrinam, et quos quoque loco praeter 
Caecilium adhibuerit auctores, attamen fidem habere licet 
auctori affirmanti se operam dare, ut Caecilii tcsqi vxpovg 
librum, si non meliore opere submoveat, at suppleat suo 
iudicio suaque usus doctrina ac profecto auctor excellit 
lectionis varietate ac copia et scientia litterarum, quas quidem 
multo liberius quam alii rhetores in rem suam convertit, ut 
enim ipse est ^ma^eararog et dyiovog e/unlswg, sic omnia 
imbuit impetu atque ardore ingenii sui fervidi ac flagrantis, 
itaque in universum tantummodo hic illic nonnulla possumus 
indicare, quae ad fontes auctoris doctrinae attinere videantur. 
I. 
Inter o.rjines constat Caecilium Calactinum etiam acriorem 
fuisse quam Dionysium atticismi qui dicitur propugnatorem, 
adeo ut Asianae dictioni prorsus infestus purissimum solum 
atque elegantissimum sermonem Atticum oratoribus imitandum 
esse censeret. Sed Pseudo-Longinus ipse quoque, quamvis 
') Praeter ceteros nominandi sunt: Morawski, quaestiones Quin- 
tilianeae diss. Berol. 1874; Martens, de libello negl vxpovg diss. Bonn. 
1877; Coblentz, de libelli n tu\ Zyjov; auctore diss. Argent. 1888.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.