Full text: Quaestiones selectae ad libellum qui est 'Peri Ypsus' spectantes

58 
sed rerum principia ab ingenio profecta sunt, exitus disciplina 
comparantur." — Cic. de orat. III 197: „Ars enim, cum a 
natura profecta sit, nisi natura moveat ac delectet, nil sane 
egisse videatur/ III 25 sq.: „At hoc idem, quod est in na 
turis rerum, transferri potest etiam ad artes/ — Quintii. II 17, 
9: „Illud enim admonere satis est omnia, quae ars consumma 
verit, a natura initia duxisse. VIII 3, 71: „Naturam intueamur, 
hanc sequamur." — Sen. epp. 65, 3: „Omnis ars imitatio 
est naturae, itaque quod de universo dicebam, ad haec trans 
fer, quae ab homine facienda sunt" (cf. n. vxp. p. 67 sq.). 
sed Pseudo-Longinus, quamquam natura magis quam arte 
oratorem fieri arbitratur (p. 3 sq.), tamen ne artem quidem 
ita parvi aestimat, ut vehementer oppugnet eos rhetores, qui 
genus grande ac sublime ad ullas artis formulas revocari posse 
prorsus negantes artem ipsam neglegant aut plane reiciant: 1 ) 
immo naturam et artem apte coniungendas esse, summam 
vero artem revera proxime ad naturae similitudinem accedere, 
ita ut ars ipsa natura esse videatur: n. vip. p. 45». -) neque 
aliter de naturae et artis partibus iudicant Cicero et Quintilianus. 
(Cic. de orat. I 113 ss.: „Sic igitur . . . sentio . . . naturam 
primum atque ingenium ad dicendum vim adferre maximam/ 
115: „Neque enim haec ita dico, ut ars aliquos limare non 
possit, . . . neque enim ignoro et quae bona sint fieri posse 
meliora doctrina et quae optima non, aliquo modo acui tamen 
et corrigi posse." Brut. 111: „Quid dicam opus esse doctrina? 
sine qua, etiam si quid bene dicitur adiuvante natura, tamen 
id, quia fortuito fit, semper paratum esse non potest." pro 
Archia 7: „Ego hoc contendo, cum ad naturam eximiam et 
') Cf. tt. vip. p. 5s ss. quas objurgationes non ad Caecilium, sed 
ad rhetores Asianos pertinere vel inde elucet, quod Caecilius omnino non 
sublimitatis esse ari em quandam disciplinam ve negarat, sed quod hoc 
tantum quasi non necessarium (<i« ovx arayxulov p. 2») omiserat, praecepta 
tradere ad usum apta, et quae ad sublime dicendi genus exercitatione 
cognoscendum attinerent. 
2 ) Apte conferuntur quae habet Kantius noster, Kritik der Urteils- 
kraft p. 173 Kehrb.: „Die Natur war schon, wenn sie zugleich ais Kunst 
aussah, und die Kunst kann nur schon genannt werden, wenn wir uns 
bewusst sind, sie sei Kunst, und sie uns doch ais Natur ansieht."
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.