Full text: Quaestiones selectae ad libellum qui est 'Peri Ypsus' spectantes

56 
animi inflammat, ut me ipse non teneam; nec umquam is 
qui audit incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio 
— Quintii. VI 2, 26: „ Summa enim, quantum ego quidem sentio, 
circa movendos aifectus in hoc posita est, ut moveamur ipsi; 
nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridi 
cula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam 
animum accomodarimus. quid enim aliud est causae, ut 
lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam ex 
clamare videantur ... quam quod illis inest vis mentis et 
veritas ipsa morum?“ X 7, 15: „Pectus est enim, quod 
disertos facit, et vis mentis." cf. II 10, 8. I 2, 30). eandem 
vero esse Pseudo-Longini opinionem apparet e tota libelli 
tisqI inpovg ratione, ubique enim auctor veros, non simulatos 
affectus oratoris esse debere profitetur (cf. p. 14 5 : ovdev 
ovriog o'jg ro yevvalov jidOog . . . /ueyabjyoQov xiL). atque etiam 
in iis affectibus, qui natura ipsa careant, primum esse docet 
bene affici et concipere imagines rerum et tamquam veris mo 
veri (cf. n. vip. p. 34« et p. 35 9 . Quintii. XI 3, 62). sed 
praeterea exponit Pseudo-Longinus etiam figuras affectibus miro 
quodam modo adiuvari. nam p. 4023, postquam iurisiurandi 
figuram exemplo praeclaro inlustravit (cf. Plut. p. 349 D), di- 
grediens a rerum ordine admonet, ne orator conetur fallere 
tyrannos vel reges aut iudices artificiis oratoriis non occultis, 
cf. anon. 122. Demetr. n. tQ/u. 292. * 2 ) tangit autem auctor 
hic orationis figuratae quae dicitur doctrinam, cuius reliquiis, 
quae quidem supersunt in arte Pseudo-Dionysiana (c. VIII -IX), 
illa Pseudo-Longini sententia optime explanatur, cf. Ps.-Dion. 
VIII 16 p. 322« U.-R.: komog de rj/.dv emi loyog, iov hivlTaveiv 
1) T£'/vi]. lig ovv rj leyvtj; rj iov naihwg nqoa&rjy.rj. liig yaQ 
(OfirjQog) Qyexlialwv iovg loyovg noiehai xai rj^gaio and iov 
‘) Sed cf. Tuse. IV 55: .Oratorem vero irasci minime decet, simulare 
non dedecet." 
2 ) Mihi quidem Demetrius hac in re non tam longe videtur a Pseudo- 
Longino distare, quam putat Radermacherus Demetrii interpres, nam etiam 
Pseudo-Longini praecepta pertinent ad persuadendum, neque adeo hic 
prorsus vetat oratorem diguras coram tyrannis adhibere, ut iubeat illas 
affectibus cum sublimitate coniunctis apte detegere (cf. n. vip. p. 41io).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.