55
tribuerunt, cf. Cic. de orat. II 178: „Nihil est enim in dicendo
... maius, quam ut ... is qui audiet utique ipse sic moveatur,
ut impetu quodam animi et perturbatione magis quam iudicio
aut consilio regatur", or. 210: . . . „dicendique vim admirans
(is qui audit) non anquirit quid reprehendat". — de orat.
I 17: „Omnis vis ratioque dicendi in eorum qui audiunt
mentibus aut sedandis aut excitandis expromenda est." or.
128 ss. Brut. 279: „Quis enim non fateatur, cum ex omnibus
oratoris laudibus ista sit maxima, inflammare animos audi
entium et quocunque res postulet modo flectere, qui hac
virtute caruerit, id ei, quod maximum fuerit, defuisse?“
cf. 276. 198. 322. 89: ,,Ex hac Rutili narratione suspicari licet,
cum duae summae sint in oratore laudes, una subtiliter dis
putandi ad docendum, altera graviter agendi ad animos audi
entium permovendos, multoque plus proficiat is qui inflammet
iudicem quam ille qui doceat: elegantiam in Laelio, vim in
Galba fuisse." — Quintii. IV 5, 6: ,,Non enim solum oratoris
est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet."*)
cf. II 5, 8. VI 2, 3: „Qui vero iudicem rapere et in quem vellet
habitum animi posset perducere . . . rarus fuit, atqui hoc est
quod dominetur in iudiciis, haec eloquentiam regunt."
Sed ut oratio tunc tantum sublimis esse potest ac magni
tudinem prae se ferre, cum orator ipse est neyalwpQov, sic
tunc tantum affectibus ardens ac vehemens, cum orator ipse
iis affectibus est vere permotus, quos auditoribus volet inicere.
sic enim iudicant a vulgaribus dissentientes rhetoribus Cicero
et Quintilianus (Cic. de orat. II 189: „Neque fieri potest,
ut doleat is qui audit, ut oderit, ut invideat, . . . nisi omnes
illos motus, quos orator adhibere volet iudici, in ipso oratore
impressi esse atque inusti videbuntur." or. 132: „Magna vis
anon. 94: noiel de m^aroTtjTa xa\ to tov Xtyovrog t/Sog xai na&og. 239:
nvij;ilatnr4JL1$tai yun to aatXeveg tov 'Miyuui og tij f tjg na&rjTixr.g iddag vneQ-
po\i] xai 6 xqiTtjS ui:!)v()xo:itvo; toXna&sai ovxeri to axtyipleg Sloqu tov
irgay/uarog. cf. Quintii. IV 1, 59.
9 Facile cognoscas Ciceronem et Quintilianum aliquantum differre
a Caecilio, qui, cum Lysiam plurimi omnium fecerit, oratoris proprium
munus esse docere videatur putavisse, cf. Quintii. X 1, 78: «Lysias, .. . quo
nihil, si oratori satis est docere, quaeras perfectius.*