Full text: Quaestiones selectae ad libellum qui est 'Peri Ypsus' spectantes

54 
Philone ipso quoque illustrium poetarum opera cum rebus in 
natura conspicuis comparentur. 
V. 
E quinque illis sublimitatis fontibus, quos auctor in capite 
VIII significat, tertius quartus quintus per se ipsi quidem ad 
alias quoque orationum virtutes possunt pertinere, cum primum 
et secundum naturae sublimitatis proprios esse perspicuum 
sit (cf. n. vifj. p. 12so). Caecilius autem Theophrastum secutus 
(cf. supra p. 20) maxime figuras et verborum delectum atque 
compositionem videtur respexisse (cf. n. vii>. p. 13;), cum 
Pseudo-Longinus animi magnitudini et affectibus longe pluri 
mum tribuat, sed hic, quamvis Caecilio opprobrio vertat, quod 
affectibus neglectis to vipog et to' nad/^nxw unum idemque 
esse opinatus sit, et quamvis, qua ratione sublimitas et affectus 
differant inter se, studeat demonstrare, tamen ne ipse quidem 
hoc in libello peculiariter de affectibus disputat et etiam rem 
plerumque ita agit, quasi illud discrimen omnino non posu 
erit. ') ac re vera semper fere de sublimitate cum affectibus 
coniuncta disserit, de sola sublimitate non item (sed cf. p. 13i2). 
at utut haec se habent -- puto autem Marxium (in cuius 
opinionem nunc etiam Vahlenus discessit [cf. n. vip. p. 38]) 
haec recte expedivisse —, certe nemo non cognoscet apud hunc 
rhetorem affectuum partes multo graviores esse quam apud 
reliquos, qua re auctor, qui ipse se peculiarem de affectibus 
librum scripturum esse promittit (p. 83u), propius abesse 
videtur ab rhetoribus illis philosophis, qui nihil antiquius 
habent, quam ut ostendant, quanta sit vis affectuum in ora 
tione. 2 ) post Aristotelem autem, qui latissime hanc partem 
tractavit, imprimis Cicero et Quintilianus affectibus plurimum 
‘)~Nec tamen censemus pro ftiaov; p. 3i3 legendum esse nattovi, 
etsi dubitamus, num tradita lectio recta sit. nam illud naiiov; et vyjovt 
discrimen p. 13 demum statuitur, neque legitur vox in iis, quae 
antecedunt, praeterea autem auctor, ut raepissime dicit vyos xal niVo; 
(cf. p. 39u. 41n. 4hr. 46io. 55i«. 7bo), sic v\po; tj irados numquam. 
a ) Veteres omni tempore docuerunt affectibus non solum auditores 
commoveri, sed etiam omnia fere oratoris excusari, cf. Aristot. 
p. 1408 a 19: avro/jOLOTTafrei ae\ . . . o axoviov io) TrafttjTttttog Ityorii.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.