FPecentiore demum aetate cognoverunt viri docti in libello
1 ' qui est usqI vifjovg nomen auctoris grammatici cuiusdam
coniecturae tantum deberi, id quod ipso codice Parisino con
firmatur. cumque re vera illa de Longino auctore opinio
inveterata non solum nullo fundamento certo niti possit, sed
etiam ipsa totius commentationis natura atque institutione
plane refutetur, hodie quidem dubium non iam esse potest,
quin scriptor ille ignotus non fuerit Cassius Longinus philo
sophus iste Neoplatonicus et rhetor tertii p. Chr. saeculi, ac
si quis etiam ad hanc usque aetatem dubitaverit — omne
dubium videtur remotum esse Kaibelii hac de re disser-
tatiuncula (Herm. vol. XXXIV. 1899), qui certissimis argu
mentis refellit Marxii commenta (stud. Vindob. vol. XX. 1898),
novissimi illius Longini sospitatoris ac vindicis, qui se pro
Longino inutiliter pugnaturum fuisse sibi ipse sub finem
commentationis suae vaticinatur, nuperrime vero Bruno Keilius
in philologorum congressu Halensi (1903) illam Kaibelii sen
tentiam novis argumentis probavit (cf. Vahleni edit. III. lib.
7i. vip. p. XV). hoc igitur nunc inter omnes fere videtur
constare, Pseudo-Longini libellum intra fines primi p. Chr.
saeculi compositum esse, sed cum accuratius qua aetate sit
liber conscriptus definire difficile sit (arbitramur autem Tiberii
vel Claudii temporibus auctorem fuisse), hoc commentariolo
nonnulla, quae ad doctrinam auctoris attinent, perlustraturi ea,
quae viri docti coniecerunt, certius explanare et argumentis
ex parte aliis affirmare conabimur.
Qui quidem novissime in rhetoricam auctoris doctrinam in-
quisiverunt, id praecipue egerunt, ut priorum si non refellerent,
at restringerent iudicia, qui illum existimarent virum fuisse
acumine ac sagacitate singulari ingenii praeditum summaque
eruditione instructum et grammatica et rhetorica, egerunt