Full text: Quaestiones selectae ad libellum qui est 'Peri Ypsus' spectantes

42 
que Pseudo-Longini libellus paene cum Ciceronis libris ora 
toriis comparari potest, ut qui ipsi quoque praestent atque 
excellant sententiis philosophis ubique insertis, sed aliquantum 
diversa est Pseudo-Longini philosophia a Ciceronis, nam 
sublimitatis laudator, quamvis saepe cum Cicerone in singulis 
consentiat, tamen e Stoa potius quam ex Academiae spatiis 
videtur extitisse. cui opinioni nullo modo id repugnat, quod 
permulta Platonica in libello qui est nsgi vipovg inveniuntur. 1 ) 
Stoici enim posteriores non solum nonnullas Platonis rationes 
suas fecerant, sed etiam eius dialogos diligentissime legebant 
et elocutionem amplam ac magnificam maxime admirabantur, 
itaque Pseudo-Longinus fortasse id ipsum, quod Platonis 
potissimum sermonem studet imitari et discipulo imitandum 
commendat, Stoicis auctoribus debet, quippe qui prorsus 
fautores videantur fuisse illius Platonis imitationis, quae inde 
ab altero a. Chr. saeculo in consuetudinem rhetorum venit 
(cf. Dionys. de Dem. dict. 23). imprimis vero Panaetium 
Platonis elocutionem sublimem summis laudibus extulisse 
Schmekelius optime demonstravit (die Philosophie der mitt- 
leren Stoa p. 232 ss.). 2 ) tum illius successor Posidonius 
Epicurea nulla fere occurrunt (cf. p. 67ie et p. 17» cum Vahleni 
testimoniis [cf. Sen. Troad. 397 ss.]). quae autem e Peripateticorum officina 
petila sunt, ea ad ipsam arlem pertinent iiieloricam et e Caecilii scriniis 
videntur hausta esse. cf. p. 423. 44io. 46is. 55». 59s. 63» (cf. Demetr. n. 
172). 652. 75.. 
2 ) Hanc Panaetii sententiam, qui Platonem etiam oratoribus ad imi 
tandum proponendum esse censuerat (cf. supra p. 19), posteiiore aetate 
tuetur Pompeius ille Dionysii amicus, qui Platonis genus dicendi maxime 
admiratur Platonemque Demostheni longe anteponit (cf. ep. ad Pomp. 2, 
16 p. 231 sq.). Pseudo-Longinus vero Platonem rectae poetarum imitationis 
egregium exemplum edidisse aperte pronuntiat p. 30i« ss. icf. rhet. 
GraeC. I p. 21427 Sp.-H. : o 7TftioTo; ugiora ttqo? t^v Xt^iv -ror 
Uixor oyxov u€Teveyx<ov illnTutv harCv). ad quam opinionem proxime accedit 
Quintilianus, qui ipse quoque Stoicorum partes sequitur (X 1, 81: „Quis 
dubitet Platonem esse praecipuum sive acumine disserendi sive eloquendi 
facultate divina quadam et Homerica? multum enim sup a prosam ora 
tionem ... surgit, ut mihi non hominis ingenio, sed quodam Delphico vide 
atur oraculo instinctus* (cf. n. vip. p. 3O20 ss.'. at contraria ratio, quae 
a Pseudo-Longino vehementissime oppugnatur, a Peripateticis originem 
ducit: Theopompus Zoilus Demetrius Phalereus Caecilii et Dionysii duces
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.