29
ut in copiosa re familiari, quaedam etiam neglegenda esse, et
prope necessario sequi, humilia quidem aut mediocria ingenia,
quia nusquam se periculo committant, saepe libera peccatis
manere, magna autem propter ipsam magnitudinem ad lapsum
esse proclivia, quam auctoris sententiam defendit Pompeius
Dionysii amicus, qui haec profert (Dionys. ep. ad Pomp. p. 23he
U.-R .): sv de rovro SuayvQiCo/Liai, ori ovx s'an fieycckcog btutv/eIv
ev ovdevl TQOmo /urj roiavra ro/jiwvia y.ai naqa(ialX6f.ievov, iv olg
y.ai oipodkeadai nors avayy.alov (cf. Vahleni adnot. ad n. inp.
p. 60io.). ac prorsus eandem opinionem tuentur Seneca pater
et Seneca filius, cf. Sen. controv. II 1, 24: „llli tamen, qui
sibi abstinentiam convitiorum imperaverunt, non bene praesti
terunt ... aridi declamatores fidelius quos proposuerunt colores
tuentur, nihil enim illos sollicitat, nullum scema, nulla sen
tentia. sic quae malam faciem habent, saepius pudicae sunt;
non animus illis deest, sed corruptor." — Sen. epp. 114, 11:
„Sunt qui non usque ad vitium accedant, necesse est enim ;
hoc facere aliquid grande temptanti . . . nullum sine veniS !
placuit ingenium ... sic enim vitia virtutibus immissa sunt; Ji fib
illas secum tractura sint" (cf. Norden, Kunstprosa p. 281 s.j. t;
quae sententia cum eiusdem auctoris sententiis philosophis
arte cohaeret, cf. de prov. 5: „Vides quam alte escendere debeat
virtus: scies illi non per secura vadendum ... humilis et inertis
est tuta sectari; per alta virtus it.“ praeter ceteros vero
Quintilianus mediam quandam oratori patere viam arbitratus
et temporibus aliquid dandum esse ratus nonnihil interdum
et oratorem conari et auditorem ignoscere putat oportere,
cf. VIII 5, 32: „Huic quibusdam contrarium studium, qui
fugiunt ac reformidant omnem hanc in dicendo voluptatem
. . . nil probantes nisi planum et humile et sine conatu, ita
dum timent, ne aliquando cadant, semper iacent." V, 10, 101 :
„Inde plurimi . .. omnem, etiam quem ex ingenio suo poterant
habere, conatum velut astricti certis legum vinculis perdiderunt
et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt."
II 4, 9: „Inde fiunt humiles statim et velut terram spectantes,
qui nihil supra cottidianum sermonem attollere audeant: macies
illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et dum satis