Full text: Quaestiones selectae ad libellum qui est 'Peri Ypsus' spectantes

26 
minus Quintilianus eos irridet, qui leges dicendi quasi mysteria 
quaedam tradant certamque viam discipulis monstrent, de 
qua numquam deceat declinare, cf. V 13, 60. XII 10, 45. 
IV 1, 62. II 13, 14: „ Propter quae mihi semper moris fuit, 
quam minime alligare me ad praecepta, quae xa&ohxd voci- 
tant.“ — II 13, 2. 6 sq. 15. 1: „Nemo autem a me exigat 
id praeceptorum genus, quod est a plerisque scriptoribus 
artium traditum, ut quasi quasdam leges immutabili necessi 
tate constrictas studiosis dicendi feram “ etc. idem vero Quin 
tilianus, ut Pseudo-Dionysius, non semel admonet oratores, 
ne nimia ornatus adpetitione vim ac nervos orationis debili 
tent aut frangant, cf. VIII 6, 73: „Servetur mensura quaedam, 
quamvis est enim omnis hyperbole ultra fidem, non tamen 
esse debet ultra modum, nec alia via magis in xaxotrjUav itur.“ 
— IV 1, 70: „Non tamen haec, quia possunt bene aliquando 
fieri, passim facienda sunt, sed quotiens praeceptum vicerit 
ratio." —VIII 5, 34; „Ego vero haec lumina orationis velut 
oculos quosdam esse eloquentiae credo, sed neque oculos 
esse toto corpore velim" etc. (cf. n. vip. p. 53i2.) — VIII, 5 29: 
„ Lumina illa non flammae, sed scintillis inter fumum emicantibus 
similia dixeris." ^ n. vip. p. 41n ss.') atque etiam saepius 
quam hi, quos commemoravimus, ipse Pseudo-Longinus re 
vocat oratorem ad illam xcuqov normam atque rationem, cf. 
n. vip. p. 70.5. p. 47i9.‘ ov /itevxoi dei noielv avxd in alhov, 
el /tii} i(p’o)v diyexai xa vnoxsifieva av^rjaxv . . . rj vTieQpnlrjv . . . 
eneixoi xo n avxayov xiodiovag ii-ijtpd-cu liav aocpiaxixdv. — 
cf. p. 38, 4i, 7ie, 11 i, 2920, 36i8, 403, 46i3, 48i, 527, 53is, 55is, 
59 6 , 78s. praeterea sublimitatis laudator, ut qui magna tantum 
ac nova et quae praeter consuetudinem sint admiretur, eo 
differt a ceteris plerisque, quod oratoribus permittit, ut voca 
bulis et figuris ac tropis audacioribus utantur, quibus sublimior 
') Cf. Cic. de orat. III 96: „... ut porro (oratio) conspersa sit quasi 
verborum sententiarumque floribus, id non debet esse fusum aequabiliter 
(cf. or. 106. 126) per omnem orationem, sed ita distinctum, ut sint quasi 
in ornatu disposita quaedam insignia et lumina.” cf. auct. ad Her. IV 32 
extr.: „Si raro interseremus has exornationes et in causa tota varie di 
spergemus, commode luminibus distinctis inlustrabimus orationem.”
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.