16
ipsam imitationem, sed etiam auctorum imitandorum numerum
cohibeant ac restringant, qua in re proxime ad auctoris sen
tentiam accedunt Cicero et Quintilianus, quorum testimonia
nonnulla apponam, cf. Cic. or. 28: „ Ad Atticorum igitur aures
teretes ac religiosas qui se accomodant, ei sunt existimandi
Attice dicere, quorum genera plura sunt, hi unum modo quale
sit suspicantur, putant enim, qui horride inculteque dicat,
modo id eleganter enucleateque faciat, eum solum Attice di
cere. errant, quod solum, quod Attice non falluntur. . . . dicat
igitur Attice . . . Lysias . . ., dum intelligamus, hoc esse Atti
cum in Lysia, non quod tenuis sit atque inornatus, sed quod
nihil habeat insolens aut ineptum, ornate vero et graviter et
copiose dicere aut Atticorum sit aut ne sit Aeschines neve
Demosthenes Atticus. “ — Brut. 284: „Nam si quis eos, qui
nec inepte dicunt nec odiose nec putide, Attice putat dicere,
is recte nisi Atticum probat neminem. ... sin autem ieiuni-
tatem et siccitatem et inopiam, dummodo sit polita, dum
urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dum
taxat; sed quia sunt in Atticis alia aliis meliora, videat ne
ignoret et gradus et dissimilitudines et vim et varietatem
Atticorum." — neque aliter iudicat Quintilianus XII 10, 20 sq.:
„Nemo igitur dubitaverit longe esse optimum genus Atticorum,
in quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est iudicium
acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae, quapropter
mihi falli multum videntur, qui solos esse Atticos credunt
tenues et lucidos et significantes et quadam eloquentiae fru
galitate contentos ac semper manum intra pallium continentes,
nam quis erit hic Atticus? Sit Lysias; hunc enim amplectuntur
amatores istius nominis modum . . . quid ille, cuius modo
fecimus mentionem, Aeschines? nonne his latior et audentior
et excelsior? quid denique Demosthenes? non cunctos illos
tenues et circumspectos vi, sublimitate, impetu, cultu, com
positione superavit?" etc. — cf. X 1, 44. — Tac. dial. 18.*
„Hoc interim probasse contentus sum, non esse unum elo
quentiae vultum, sed in illis quoque, quos vocatis antiquos,
plures species deprehendi nec statim deterius esse quod di
versum est." — cf. Dion. Chrys. or. 18.