Full text: De Divisionibus quae vulgo dicuntur Aristoteleis

De Platone 
7 
non meum ducerem rationes philosophas, quae divisionibus 
nostris insunt, enucleare atque explicare — haec enim est 
provincia Hambruchii —, sed id magis spectarem, cum 
ut textus quam emendatissimus evaderet, tum ut et origo 
et memoria singularum divisionum, quoad fieri posset, 
intellegeretur, ita ut historia quaedam textus nostri, qui 
auctus, interpolatus, male intellectus ideoque gravissimis 
mendis inquinatus formam suam per tempora non semel 
mutaverit, statueretur variaeque partes suis temporibus 
vel auctoribus attribuerentur; quam rem non ad ultimam 
quidem perfectionis speciem deductam, sed lineamentis 
tantum a me circumscriptam esse libenter fateor. At tamen 
non inutilia fore talia conamina spero iis, qui divisiones 
nostras diu ac sine ullo iure neglectas ad philosophiam 
veterum, in primis Platonis, Aristotelis, Peripateticorum 
cognoscendam adhibere voluerint.*) 
II. De Platone. 
Proficiscendum est a Platone, quippe qui a Diogene 
Laertio SiaiqiOEav illarum auctor perhibeatur, atque pri 
mum quaerendum est, quae fuerit eius artis dividendi 
doctrina ususque 1 2 ), deinde quae divisionum nostrarum in 
scriptis eius exstent. 
Scimus Platonis philosophiam initia cepisse a Socrate, 
cuius ingenio tantopere adulescentis animus devinctus est, 
ut diu magistri vestigia premeret. Prima igitur eius 
1) Eorum qui de divisionibus nostris antea scripserunt, 
censuram egit Hambruchius 1. 1. p. 4. 
2) In iis quae de Platonis vel Aristotelis doctrina a me 
dicentur, velim animadvertas, non id a me spectatum esse, ut 
philosophiae eorum partis conspectum conficerem, sed ea tan 
tum a me allata esse quae editionis fines non nimis ex 
cederent. De Platonis et Aristotelis arte logica in primis con 
sulas Zelleri Historiam Philosophorum Graec., Lutoslawski, 
The origin and growth of Piatos logic, Londini 1897 (Reissue 
1905). H. Raeder, Platons philosophische Entwickelung, Lipsiae 
1905. H. Maier, Syllogistik des Aristoteles.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.