De divisionibus incertae originis
31
ipvxri
evpovXi'a
G&(ia ra euros
ctv&Qconoi itQaseiq xQ-rj (juxta
eiaiG&rjGea evdo^ia stirv%la evnoQia
V. De divisionibus incertae originis.
Divisionum reliquarum triplex est ratio; sunt enim aut
eae, quas propter ineptias, quibus repletae sunt, omnino
neglexeris 1 ), aut eae, quae e notissimis Platonis et Ari
stotelis divisionibus concinnatae sunt, quas tbematis ali
cuius variationes vocaveris, aut eae, quae unde derivandae
sint, accurate dici non potest. 1 2 )
Recedunt ad divisionem 18 [48] divisiones 14 [63],
[35], [54], ad divisionem 1 [12] alludunt 17 [44] et
19 [33], ad [21] divisio 23 [36], secundum temporis tri
partitionem ([19]) composita est divisio 29 [18]. 3 ) Prae
terea aliae inter singulas divisiones intercedunt similitu
dines, quas suis locis indicavi.
Divisio 10 [10] vereor, ne Aristotelica esse non pos
sit, cum contra ipsius Aristotelis de nobilitate sententiam
faciat. 4 * * * )
1) Unam divisionem [9] attigisse satis erit.
2) De divisionibus [37] et [64] — [69] nihil dixi neque
testimonia eis adscripsi, quippe quae iam ab Hambrucbio 1.1.
egregie explicatae sint.
3) Cf. p. 13 8 et P. Wendland, Anaximenes, Berolini 1905,
p. 43 ann. I.
4) Quae divisio non unam quaestionem movet. Nam cum
Diogenes quattuor partes distinguat, Marcianus secundam et
tertiam partem in unam contraxit, cum ea quae superflua
esse viderentur, deleret (cf. p. 34 *). Sed maximam offensionem
praebet quarta (vel tertia Marciani) pars nobilitatis: ait avrr}s
zijs rov %x ovv °S Quae sententia ab Aristotelis dis
ciplinaeque Peripateticae indole ingenioque prorsus abhorret
magisque in Cynicorum plebeiam doctrinam cadere videtur
(at cf. Piat. Theaet. p. 174Esqq.). Apud Stobaeum legimus