Full text: De Divisionibus quae vulgo dicuntur Aristoteleis

De Peripateticis veteribus 
27 
quoque est, quam non Aristoteles in philosophiae pai-tibus 
definiendis sihi ipse constiterit, quantopere de eius sen 
tentiis posteriores dubitaverint. 1 ) Sed iam supra (p. 23) 
vidimus eum Platonis vestigia’ secutum in divisione 5 [8] 
artium novi aliquid repperisse. Divisio [34] utrum Pla 
tonis fuerit necne dubitari potest. * 1 2 3 ) Divisiones [42] 3 ) et 
[37] antiquissimae mihi quidem videntur, cum sint cona 
mina tantum methodos et res tractatas discernendi et 
valde abhorreant a posteriorum artificiosis philosophiae par 
titionibus, quae tum demum induci poterant, cum mate 
riam ipsam philosophiae alii iam perscrutati essent. 
IV. De Peripateticis veteribus. 
Qui servati sunt sub Aristotelis nomine libri non va 
cant interpolationibus, dittologiis, ceteris eiusdem generis 
mendis, et multa in corpus scriptorum Aristotelicorum in- 
trusa sunt opera non genuina. Quod factum est, quod 
libri illi Aristotelici ab ipso non publicum in usum editi, 
sed scholis tantum destinati in Peripato circumferebantur 
et a posterioribus, sicut videbatur, immutabantur. Divi 
siones nostras similia fata perpessas esse iam ante inqui 
sitionem accuratiorem omnes suspicabuntur, qui Aristoteli 
corum librorum condicionem noverint. Nihilo minus nobis, 
quoad fieri poterit, investigandum erit, singulae divisiones 
gene ut artium, a codice Mare, ut scientiarum exhibetur, qua 
re V. fiose deceptus congruentiam non vidit. Ab Aristotele 
quoque voces illae saepe confunduntur, quamquam Metaph. 
p. 981 b 25 dicit se primum differentiam earum statuisse, 
quam exposuit in Eth. Nic. VI 3. 4, ubi dicit: ini.6trju.riv esse 
ra uvdy/.rjs bvia (p. 1139 b 23), riyvrjv autem Httjl 
tijv yivscLv (p. 1140 a 11), i. e. ttsqI tu ivSsyojisvcc nui slvcu 
nal prj sivui. 
1) Cf. Zelleri Histor. Phil. Graec. II 2 3 p. 176 sqq. 
2) Cf. Hambruch 1. 1. p. 22. 
3) Quae divisio Aristotelica fuisse a Diog. Laert. V 28 
confirmatur. Quam vix credideris ortam esse, postquam illa 
notissima philosophiae tripartitio increbruit.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.