Full text: De Divisionibus quae vulgo dicuntur Aristoteleis

De Aristotele 
23 
nerentur, quos Aristoteles secutus esse potest. Equidem 
nova illa Aristoteli tribuere malim. 
Quod ut faciam, movet me divisio 5 [8]. Quae ad 
locum quendam Politici Platonis (p. 258 E) referenda vide 
tur, ubi unam artem esse n^cxKUY.r\v, alteram yvcoGxixrjv 
asseritur, neque dubium est, quin rj yvcoGxixr} eadem sit 
atque i} &ecoQrjunri, quae vox quamquam — boc quidem 
sensu — apud Platonem non invenitur, tamen apud Aristote 
lem saepissime occurrit. Totam autem divisionem Aristoteles 
agnoscit. Immutata igitur sunt hic quoque, ut iam supra 
adnotavimus, verba Platonica a posterioribus, hic quoque 
immutationem illam apud Aristotelem primum deprehendi 
mus, cuius eum auctorem fuisse equidem affirmaverim. 
Unde tertium illud genus i. e. ars nowjtwftj natum sit, e 
loco quodam Charmidis perspicitur, ubi noir\6iv inter et 
nquS.iv differentia quaedam statuitur, quae ad Prodicum 
etymologiae artis inventorem refertur. 1 ) 
Computatis igitur omnibus quae adhuc dicta sunt, 
videmus divisiones Platonicas ab Aristotele non tantum 
enotatas, sed etiam auctas et ad ipsius doctrinam confor 
matas esse. Qua de re divisiones illae diaiQEGsig 'AqeGxo- 
rilovg appellabantur, ita ut titulus IRaxmvog SicaQEGEig 
paulatim evanesceret, quem soli Laertius Diogenes et una 
catalogorum nota servaverunt. 
Divisionem [21] apud Aristotelem quoque legimus, et 
divisio [19] Aristotelica esse videtur. 2 ) Divisio 27 [23] 
teste Simplicio in libro neqI avu-/.ei(x£vcdv exstabat. Divisio 
25 [14] concinit cum Pol. p. 1294a 3 dubitarique potest, 
utrum iam ante eum exstiterit 3 ), an aut ipse eam con 
fecerit aut discipulus aliquis magistri vestigia secutus. 
Divisio [42] ad locum quendam Topicorum prope ac 
cedit, et habemus testimonium Laertii Diogenis, quo su 
spicio excitatur ab ipso Aristotele nostram divisionem pro 
li Cf. locos ad divisionem 5 [8] exscriptos et Arist. Eth. 
Nic. p. 1140 a 1, quem locum p. 21 attuli. 
2) Vide supra p. 12 et 13. 
3) Cf. p. 12.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.