22
Pars prima
r) iv ipv%y, xcd rovrav aiQercbrsQa ra iv rfj tyvyrj (vide div.
1 [5]), xu&ttTtef) diaiQovfie&a y.cil iv roig OgcorsQixoig loyoig.
Aristoteles quatenus magistri vestigia secutus sit,
quid de suo addiderit, non facile diiudicari potest. Sed
non id eum in primis egisse puto, cum divisiones illas
colligeret, ut doctrinam Platonicam accurate redderet, tam
quam historiae philosophiae scribendae operam daret —
sicut discipulus eius Theophrastus postea fecit, cum g>vai-
xav do|ag componeret —, quam ut ipse divisionibus illis
tamquam brevi philosophiae suae compendio in scholis
uteretur. 1 ) Sed sicut divisiones magistri immutavit, alias
addidit, ita ipsius quoque vrco/xvrj/xara a posterioribus,
prout videretur, immutata aucta interpolata sunt.
Iam in duabus divisionibus quas supra Platonicas ex
hibui, mira quaedam deprehenduntur. In divisione 1 [5],
ubi ut tertiam partem bonorum ra ixrog legimus, Plato
semper habet ra yoijfiara r ) vel simile quiddam, et quae
in divisione 12 [1] legitur vox r6 9vfuxov nusquam a
Platone adhibetur, qui plerumque habet ro &vuoeidig,
quod apud Aristotelem quoque plerumque exstat. 8 ) At
tamen ra ixrog semper apud Aristotelem invenimus 1 2 3 4 ) et
ro &vfuxov bis ab eo usurpatur. 5 ) Num ipse Aristoteles
terminorum illorum inventor fuerit, dubitari potest; nam
fieri poterat, ut iam ab Academicis veteribus — ne dicam
ab ipso Platone —, e. g. a Speusippo vel Xenocrate po
1) Ad haec cf. quae egregie disputaverunt Hambruchius
1. 1. p. 32 sq. et Hermannus Diels: tiber das 3. Buch der
Aristot. Rhet., AAB 1886 p. 13 sqq., id. in Arch. f. Gesch. d.
Phil. I p. 494 sqq.
2) Quod iam annotavit Olympiod. ad. Phaed. p. 66 C.
3) Cf. Lutoslawski 1. 1. p. 279. 337.
4) Yide e. g. Eth. Nic. p. 1099a 31. 1153b 18. 1169b 10
et saepe alias. — Voces o&fia—zc r l! la saepe apud Graecos op
ponebantur (v. e. gr. Thuc. I 141, 5, Anax. p. 17,15—17 Sp.-H.)
a quibus Plato invitus pendet. Is autem, qui terminum ra
ixrog posuit, melius illam speciem bonorum denominavit,
quippe qua cpLXoi, sido&a, alia comprehenderentur, quae non
ita bene yar\iiura appellaveris.
5) De an. p. 432 a 25 et 433 b 4.