Full text: De Divisionibus quae vulgo dicuntur Aristoteleis

De Platone 
15 
quae ibi non inveniuntur divisiones, a Platone alienas 
fuisse putes. x ) Divisiones illae plerumque e rhetorica 
sumptae sunt, qua de arte Plato mitius quam primo so 
lebat cogitare didicit. 1 2 3 ) Itaque quamquam nullum eius 
systema scriptum reliquit — quod si voluisset, ab arti 
ficiosa dialogorum compositione, quam amabat, ad ieiunius 
scribendi genus se convertere debebat — tamen in schola 
fortasse de hac materia copiosius disceptabat, sicut postea 
a discipulo eius Aristotele factum est. 8 ) 
Ab arte rhetorica ad eos nos convertamus, qui cum 
ea illis temporibus arctissimis vinculis coniungebantur, 
sophistas dico, quibus sua restituere nostrae demum aetatis 
homines coeperunt. Inter quos Prodicus est, cuius SicdQtaiv 
ovojiiKrfov haud ita spernendam esse sicut Plato ostentat, 
iam Ludovicus Spengel acute demonstravit. 4 ) Lugendum 
autem est, quod omnia fere quae de vita et doctrina eius 
narrantur, in ipsius Platonis scriptis exstant. 5 ) Socratem 
eum audivisse Charm. p. 163 D et Cratyl. p. 384 B exhibe 
tur. In Protagore p. 337 non sine ironia quadam de 
pingitur, fortasse quod — sicut saepissime viris quamvis 
doctis accidere assolet — inventionem suam i. e. dictiQS- 
Geig ovofidrcov in sermone usque ad nauseam iactaret. Sed 
Plato artis etymologicae usum numquam perspexit, et 
multa a Prodico, si voluisset, discere potuit. Invitum autem 
et ignarum eum ab illo multa accepisse ideo puto, quod 
Prodici doctrina illis temporibus iam in communem usum 
abiit, sicut Spengelius demonstravit, qui vestigia illius 
in Thucydide perspicua patefecit. 6 ) Aristoteles in Top. 
p. 112 b 22 SiaiQeGiv r t Sovf t q a Prodico inventam affert, 
1) Quod acute monet etiam Hambruchius 1. 1. p. 5. 
2) Yide p. 9. 
3) Cf. Lutoslawski 1. 1. p. 344. 
4) Artium scriptores, Stuttgartiae 1828. p. 46 sqq. 
5) Locos congessit Mart. Schanz, Beitriige zur vorsokrat. 
Philos. aus Plato I. Heft. Gotting. 1867. p. 151 sqq. 
6) 1. i. p. 53 sq.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.