35
35]
Veteres philosophi quomodo iudicaverint de precibus
die Lehre vom unabanderlichen Fatum oder eivig feststehenden
Gottemillen nicht aufgehoben werde, da dieselben vom Fatum ais
Bedingungen der gottlichen Hilfe von Ewigkeit lier vorgesehen
seien. Die Gotter haben etliches in suspenso gelassen, sodafl es
nur auf die Gebete der Menschen liin eintntt. Quod rectum
esse ut demonstrem, hos affero locos. Seneca postquam nat.
quaest. II 35—36 preces et sacra inutilia esse ostendit, pergit
c. 37: Agere nunc causam eorum volo, qui procuranda existi
mant fulmina et expiationes non dubitant prodesse aliquando
ad submovenda pericula, aliquando ad levanda, aliquando ad
differenda . . . interim hoc habent commune nobiscum, quod nos
quoque existimamus vota proficere salva via ac potestate fatorum.
Quae ibid. § 3 afferuntur a ficto adversario, sententiae sunt,
quas Seneca aliis locis defendit, hoc autem loco impugnat, dum
dicit: Aut futurum est aut non\ si futurum est, fiet etiamsi vota
non suscipis. Si non est futurum, etiamsi non susceperis vota,
non fiet. Contra Seneca respondet: Falsa est ista interrogatio,
quia illam mediam inter ista exceptionem praeteris: futurum hoc
est, sed si vota suscepta fuerint. Novis atque miris argumentis
confirmat sententiam suam c. 38 init.: Puta me ... fateri hoc
quoque fato esse comprehensum, ut utique fiant vota: ideo fient. Et
similiter § 2: Effugiet pericula, si expiaverit praedictas divinitus
minas; at hoc quoque in fato est, ut expiet: ideo expiabit *.
Quid re vera spectare preces putet Seneca, his dicit verbis de
benef. V 25,4: Vota illos (deos) non exorant, sed admonent 1 2 . Quod
homines etiam atque etiam precantur, Senecae documento est
preces esse efficaces 3 * 5 . Epicurum enim cum aggreditur, qui
opinatur deum securum et neglegentem nostri beneficia non
1 Cf. nat. quaest. II 38, 3.
2 Cf. Bonhoffer Die Ethik des Stoikers Epiktet p. 84: Das Gebet liat
nicht den Zweck, die Hilfe der Gotter zu erzwingen, sondern nur sie an
die menschlichen Anliegen zu erinnern. Dieser Satz hami nur den Sinn
haben, da/l das Gebet ein Akt der Untcrwerfung unter Gott sein soli.
5 Cf quomodo Timocles Stoicus apud Lucianum Iupp. trag. c. 51 deos
esse colligat: EI yhg elai pcofioi, eiol xal »eoi- dWt utjr eloi fiouoi, elalv
xal tteoi. Balbus Stoicus apud Cic. de nat. d. II 4, 12: Quorum inter
pretes sunt, eos ipsos esse certe necesse est. Deorum autem interpretes sunt:
deos igitur esse fateamur. Cf. Zeller III 1 P- 134; vide Zenonis argu
mentum, quod supra commemoravimus p. 25, 1.
3*

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.