Henricus Schinidt
34
[34
ut nos ad aurem simulacri, quasi magis exaudiri possimus, ad
mittat: prope est a te deus, tecum est, intus est.
Alia causa, qua commotus optat, ut precari omittant ho
mines, haec est, quod fatum, quo omnia reguntur, immutabile
est et aeternum et inexorabile. Quam ob rem preces inutiles
et supervacaneas esse affirmat \ ep. 77,12: Quid fles ? quid optas ?
perdis operam: Desine fata deum flecti sperare precando 2 . Nat.
quaest. II 35, 1—2: Quid ergo ? expiationes procurationesque quo
pertinent, si immutabilia sunt fata ? Permitte mihi illam rigidam
sectam tueri eorum, qui excipiunt ista et nihil esse aliud quam aegrae
mentis solatia existimant 3 . Fata inrevocabiliter ius suum pera
gunt nec ulla commoventur prece. Non misericordia flecti, non
gratia sciunt. Cursum inrevocabilem ingressa ex destinato flu
unt 4 . Cf. ibidem c. 36: Quid enim intellegis fatum? existimo ne
cessitatem rerum omnium actionumque, quam nulla vis rumpat;
hanc si sacrificiis aut capite niveae agnae exorari iudicas, divina
non nosti. Sapientis quoque viri sententiam negatis posse mutari r
quanto magis dei?'°
Vidimus Senecam omnes preces et omnia sacra repudiasse,
quin etiam aspernatum esse, cum et indignae essent sapienti viro
et inutiles. Tamen ipse precatus est hominesque sacrificare et
precari sinit, de benef. VII 4, 6: Omnia patris sunt, quae in libe
rorum manu sunt: quis tamen nescit donare aliquid et filium patri?
Omnia deorum sunt: tamen et dis donum poscimus et stipem ierimus.
Quomodo fieri potuit, ut Seneca, cui fato inflexibili omnia regi
persuasum erat, preces admitteret, quamquam aliis locis reiciebat?
Quam ad quaestionem Bonhoefferus Die Ethik des StoiJcers Epildet
p. 84 brevissime et optime respondisse mihi videtur: Er ItifU
nicht nur den Seher ais Diener des Schicksals gelten, sondern recht-
fertigt die Siihnungen und Bittgdnge, deren Wirlcsamhrit durch
1 Cf. Maximus Tyrius, diss. XI 5.
2 Verg. Aen. VI 376; Sen. de benef. VI 23.
3 Id est, ut aliis dicam verbis: Precari solum invalidos et infirmos-
decet, contra sapientes et fortes dedecet.
4 Aliae fati inflexibilis descriptiones exstant ep. 77, 12; ad Marciam
de COns. 10, 16. Cf. stob. eclog. I 4: Molo' co i.trale ax^oze dvoxijvcop-
Pqoxcov. Vergil. Georg. II 491: Inexorabile fatum.
5 Cf. Platon. Legg. p. 716.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.