33] Veteres philosophi quomodo indicaverint de precibus 33
volunt congeri: unum bonum est, quod beatae vitae causa et firma
mentum est, sibi fidere. Ep. 60, 1: Queror, litigo, irascor; etiam
nunc optas, quod tibi optavit nutrix tua aut paedagogus aut mater ?
nondum intellegis, quantum mali optaverint? 0 quam inimica
nobis sunt vota nostrorum! Eo quidem inimiciora, quo cessere
felicius. Iam non admirar, si omnia nos a prima pueritia mala
sequuntur: inter exsecrationes 1 parentum crevimus. Ep. 94,53—54:
Nocent qui optant, nocent qui exsecrantur: nam et liorum im
precatio falsos nobis metus inserit et illorum amor male docet
bene optando. Mittit enim nos ad longinqua bona et incerta et
errantia, cum possimus felicitatem domo promere. Non licet, in
quam, ire recta via, trahunt in pravum parentes, trahunt serm.
Quae prorsus parentum precibus repugnant, ipse optat Lucilio
amico ep. 96, 4—5 (cf. ep. 32, 4).
Facile intellegitur, quomodo fleri potuerit, ut Seneca, qui
pravas preces tam dure et acerbe condemnabat, omnino omnes
improbaret preces. Sapienti enim votis non opus est, quippe
cui potestas sit feliciter vitam agendi; quin turpe est sapienti
precari, ep. 31, 5: Non est ergo quod ex illo vetere (voto) paren
tum tuorum eligas, quid contingere tibi velis, quid optes: et in
totum iam per maxima acto viro turpe est etiam nunc deos fati
gare 2 3 * * * * . Quid votis opus est? Fac te ipsum felicem 8 . Facies
autem si intellexeris bona esse, quibus admixta est virtus, turpia,
quibus malitia coniunda est. Similem sententiam aperit ep. 41,1:
Non sunt ad caelum elevandae manus nec exorandus aedituus,
1 Cf. Sen. de tranqu. an. 23.
8 Cf. Brouerius, de veter, ac recent. adorationibus, in Polen. suppi. Thes.
antiqu. T. II p. 927, 957; Arnob. adv. nat. I 49 (Hildebrand): Cum
Aesculapium ipsum datorem ut praedicant sanitatis, quoad illis superfuit
vita, et precibus fatigarent et invitarent miserrimis votis.
3 Nimia aestimatio sui fiduciaque in tota Stoicorum secta nobis oc
currit ; cf. Sen. ep. 31, 8: Summum bonum . . . quodsi occupas, incipis de
orum socius esse, non supplex. Ep. 94, 53: Cum possimus felicitatem de
promere. Ep. 41,1: Bonam mentem quam stultum est optare, cum possis
a te impetrare. Quamquam paullo post ep. 41, 2 sequitur: Bonus vero vir
sine deo nemo est. Cf. ep. 73, 13—16 (etsi legimus: Nulla sine deo mens
bona est)\ de prov. 6, 6; ep. 95, 36; 31, 3; 72, 7; 28,10; cf. Iuven. X 36 sq.;
Horat. ep. I 18, 111 sq.; Ps. Isocrat. ad Demonicum § 34; Cotta Stoicus
apud Cic. de n. d. III 16: Indicium hoc omnium mortalium est fortunam
a deo petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam. Cf. ibid. 87.
Religionsgesebichtliche Versuche u. Vorarbeiten IV. 3

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.