Hernicus Sclimidt
32
[32
quem scripsit de superstitione 1 , stultorum hominum cultum
irridet 2 3 .
Preces vulgi Seneca vituperat simulque meliorem pre
candi modum significat, ep. 10, 4: Votorum tuorum veterum
licet deis gratiam facias, alia de integro suscipe 8 : roga bonam
mentem 4 5 * * , bonam valetudinem animi, deinde tunc corporis. Quidni
tu ista vota saepe facias? Audacter deum roga: nihil illum de
alieno rogaturus es. Hoc igitur loco Seneca preces non omnino
improbat, at solum pravas, bonis autem ut utantur precationibus
homines adhortatur § 5: Sic vive cum. hominibus, tamquam deus
videat, sic loquere cum deo, tamquam homines audiant.
Etiam de precibus exitiosis bene nobis notis Seneca saepe
loquitur, ep. 22, 12: Emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed
non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno voltu
mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista quae
urunt, quae excruciant, optantibus data sunt. Acerrime stultas
optationes his condemnat verbis (de tranqu. an. 23): Quicquid
optavi inimicorum exsecrationem puto. Et de precibus eo
rum, quibus nos carissimi sumus, idem sentit atque Persius
II 31sqq. Dicit enim Seneca ep. 31, 2—3: Surdum te
amantissimis tuis praesta, bono animo mala precantur, et si esse
vis felix, deos ora ne quid tibi ex his quae optantur, eveniat.
Non sunt ista bona 5 (sunt enim bona corporis), quae in te isti
1 Huius dialogi Augustinus, de civ. Dei VI c. 10 (fr. 31 sqq. Haase)
summarium nobis tradidit.
2 Cf. nat. quaest. IV 6, quo loco stultitiam iocose in ludibrium vertit.
3 Cf. ep. 20, 8: Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc
opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipse et ex te
crescentibus bonis.
4 Bona mens quid sit dicit ep. 16: Perseverandum est et assiduo
studio robur addendum, donec bona mens sit, quod bona voluntas est.
5 Quae de bonis senserit Seneca, ex his locis cognosces: ep. 66, 5 tria
varia bona distinguuntur, corporis bonis non nominatis; ep. 71, 4: Summum
bonum est, quod honestum est. et quod magis admireris: imum bonum
est, quod honestum est: cetera falsa et adulterina bona sunt-, ep. 71, 32—33:
Cito hoc potest tradi et paucissimis verbis: unum bonum esse virtutem,
nullum certe sine virtute . . ., corporum autem bona corporibus quidem
bona sunt, sed in totum non sunt bona. Cf. ep. 72, 7; 74, 1, 10—11,
16—17; 76, 7; 87, 21; de vita beata 4, 2; ad Helv. matr. de cons. 5, 6;
de prov. 3, 1; 6, 1, 3—5; nat. quaest. praef. 13—18.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.