Veteres philosophi quomodo indicaverint de precibus
31
mentem plurimi aestimat Seneca 1 , de ben. I 6, 1, 2—3: Non
est beneficium ipsum, quod numeratur aut traditur: sicut ne in
victimis quidem, licet opimae sint auroque praefulgeant, deorum
est honor, sed’ pia ac reda voluntate venerantium. Itaque boni
etiam farre ac fitilla 2 religiosi sunt 3 , mali rursus non effugiunt
impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint.
Quae optemus, quae precemur? Non bona corporis, se
cundum omnium philosophorum sententiam, nat. quaest. III
praef. § 14: Quid est praecipuum? non admittere in animo mala
consilia, puras ad caelum manus extollere, nullum bonum petere,
quod, ut ad te transeat, aliquis dare debet, aliquis amittere, op
tare, quod sine adversario optatur, bonam mentem. Ut bona
mente veneremur deum, semper admonet, virtus est optimus
deorum cultus, ep. 95, 47—50: Quo modo sint di colendi, solet
praecipi: accendere aliquem lucernas sublatis prohibeamus, quoniam
nec lumine di egeni et ne homines quidem delectantur fuligine 4
. . . deum colit qui novit Primus est deorum cultus deos
credere; deinde reddere illis maiestatem suam, reddere bonitatem ...
Vis deos propitiare ? bonus esto, satis illos coluit, quisquis imitatus
est. Hoc igitur loco, ut fr. 123 H., aliter atque de ben. I 6, 3
omnem cultum deorum reicere videtur. Qua cum sententia
congruit contemptio despicientiaque, qua apud Lactantium de
simulacris et adoratione loquitur (inst. II c. 2, 14; fr. 120
Haase): Recte igitur Seneca in libris moralibus: „Simulacra“,
inquit, „deorum venerantur, illis supplicant genu posito, illa ado
rant, illis per totam adsident diem aut adstant, illis stipem ia-
ciunt, victimas caedunt: et cum haec tantopere suspiciant, fabros,
qui illa fecere, contemnunt.“ Acerbissimis facetiis in dialogo,
1 Cf. de ben. I 5, 2; II 31, 1: Nam cum omnia ad animum referamus
(scii, nos Stoici) . ep. 44, 5.
2 Cf. supra p. 27, ann. 6.
3 Hoc loco sacrificia admittit, quasi signa pietatis. A. Bonhoffer Die
Ethik des Stoikers Epiktet p. 84: Es ist dies genau der Standpunkt dei-
alttestamentlichen Propheten, die den Opferdienst auch nicht verwerfen.
4 Cf. Arnob. VII 16: Ergone ille putor qui ex coriis tollitur atque ex-
pirat ardentibus, qui ex ossibus, qui ex saetis, ex agnorum lanitiis galli
narumque de plumis, Dei munus et honor est ? Cf. Sen. de ben. IV 25, 1;
3, 2; II 30, 2.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.