25] Veteres philosophi quomodo iudicaverint de precibus
25
I
Veteres Stoici ut Zeno et Chrysippus de precibus
scripsisse vix videntur 1 . Cleanthes, qui Zenonem secutus est,
Stoicam philosophiam docens hymnum composuit elg dia, quod
monumentum theologiae Stoicae maximi est momenti 2 3 * * * * . Exemplar
enim et specimen Stoicarum precationum est 8 * * . Apud C i c e r o -
n e m, de n. d. 1115—124, quas paragraphos e quinto Posidonii
Rhodii libro n. Setiv fluxisse iam supra p. 22, ann. 4 comme
moravimus, Epicurus vehementissime impugnatur, qui omnem
deorum colendorum causam demere voluerit. Contra apud
Ciceronem precationes defenduntur § 122: Hominum caritas et
amicitia gratuita est. Quanto igitur magis deorum, qui nulla re
egentes et inter se diligunt et homines consulunt. Quod ni ita sit,
quid veneramur, quid, precamur deos? ... quid optamus
a dis immortalibus, quid vocamus? * Secundum Diog - . L.
VII124 Posidonius et Hecato dicebant, quod iam Socrates
voluerat, deos unum nos decere precari, ut omnino bonum da
rent : Evi-erat re, cpaaiv, o a ocpog abra &ya&a rtagu
t,&v d-eibv, y.alhi (prjaiv IloouSaivioc ev tff) itoeno) jteql y.adrj-
xovzojv xai ‘Exctuov Iv lotroj 7teql Ttaqadoigiov.
Stoici verum cultum deorum in recta intellegentia nu
minum et scientia ponebant et pia sanctaque vita, quae apud
Cic. de n. d. II 28, 81 Stoicus his exprimit verbis: Cidtus
autem cleorum est optimus idemque castissimus atque sanctissimus
plenissimusque pietatis, ut eos semper pura, integra, incorrupta et
1 Deos et esse et colendos Zeno dixit (Sext. adv. Math. IX 133,
V. Amim Stoicor. vet. fr. VOl. I n. 152): Zjvtov Se xai toiovtov rjncora
i.oyop' „xovs tieovs evXoycos ap rts Titmjtj. rovs Se jttij ovrns ovx nv ns evto-
yo>s ztfiqirj- dalv aoa d'eo i. 11 Tamen templa aedificari vetuit, cf. Zeller
III 1 p. 312 et ibid. ann. 3.
2 Apud Stob. Ecl. I p. 30 servatus. v r
3 Cf. preces Cleanthis apud Epictet. man. 52 traditas: "Ayov Se u* o,
Zev xai ov y fj IleizQtOfeeprj, | "Onoi 7to&’ vfite ei/ii Sutrernyutvoi, | iis
hyoftai y aoy.vos' r,v Se fii; Ueho, | Kaxoe yevofievoe, ovSev r/rrov eyofiai.
Vide v. Arnim vol. I p. 118 n. 327, qui aliis quoque locis hos versus
afferri ostendit, quos et Seneca ep. 107, 10 in suum sermonem mutavit.
* Ceterum Carneades Stoicos vituperabat, quod sibi non constarent,
quia a singulis flagitarent, ut a dis precibus auxilium consiliumque
peterent, quamquam affirmarent deos singula non curare, cf. Cic. de
n. d. III 32, 79 — 39, 93. Cf. A. Goedeckemeyer Die Gesch. des gr.
Skepticismus p. 77.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.