16
Hernicus Schmidt
[16
constat 1 2 . De auctore et tempore dialogi 3 , A. Boeckhius
ex eo, quod p. 139 BC ad illud paradoxon ou nag ScpQwv
uaiveica respicitur, collegit dialogum editum esse quo tem
pore Stoicorum familia floruisset 3 . Andreatta 4 , Steinhart,
Schleiermacher interpretes cynicae sectae opus esse exi
stimaverunt, cum nuper Bickel 5 dialogum a sectatore
scholae Arcesilae compositum esse, medio igitur aut exeunte
tertio a. Chr. n. saeculo coniceret. Auctor in dialogo condendo
illud imprimis spectabat, ut doceret, quod comicus quidam his
verbis expressit: Mfj /ioi yevoid-’ a (Sov).oii, &U? ii ovpcpiqei.
Secundum Andreattam libri argumentum hoc est: Auctor
libelli putat, quae sint utilia, ea etiam bona esse. Universa igitur
disputatio eo pertinet ut doceatur preces fieri non posse, ut ab
optimi cognitione seiungantur 6 . Multis locis Alcibiadis II.
honestas illas de dis et precationibus opiniones legimus,
quas apud Socratem et Platonem repperimus, sed etiam senten
tias a Platone et Socrate alienas, immo eorum dictis contra
rias. Exempli causa notionem malignorum numinum affero
et quod Socrates dicit p. 143 nonnumquam melius esse nescire
aliquid quam scire. Contra Socrate et Platone digna nobis oc
currunt p. 141 sqq., quo loco stultae enumerantur precationes,
quae exauditae precantibus ipsis exitio sunt, ita ut saepius paullo
post vota retractentur et in irritum vindicentur. Laudantur
poetae cuiusdam verba: "Og donet uoi cplXoig tivoijioig tial ymjod-
uevog, oqcuv avrovg nal nodmovzag nal evyouevovg arteg ov (iiXziov
1 Cf. H. Usener Nachr. der Gott. Gesellsch. 1892, p. 483 sqq.
2 Nonnulli qui secundum Athen. XI p. 506 C Xenophonti librum attri
buerunt, sine dubio multo a recta via aberraverunt.
3 Similiter iudicat Stallbaum in praefatione dialogi.
4 De libro, qui Alcibiadis secundi nomen in fronte gerit, Platoni
abiudicando disputatio. Gymn. Progr. Trient. 1870.
5 Ein Dialog aus der Akademie des Arkesilas, Arch. f. Gesch. der
Philos. XVII p. 460 sqq.
6 De ultimo et summo dialogi auctoris proposito omnes consentiunt
viri docti, uno excepto Schleiermachero, qui dicit: Genauer betrachtet
soli geivip aucli nach der Absicht des Verf. die Lehre vom Gebet garnicht
der Hauptinhalt des Gesprdches sein, sondem das von dem Verniinftigen
und von dem Dnverniinftigen und von dem Verhdltnisse anderer Kiinste
and Wissenschaften zu der des Guten und Best en.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.