Full text: De Posidonio Timaei Platonis commentatore

8 
k 
haustam, qua statuebatur contrariis coniunctis plenam con 
gruentiam effici, Posidonium secutum esse scimus, quod 
probatur libro Uegl xoa/uov; cuius libelli loci 14 * illius reminiscor, 
quo fragmentum Heracliti hanc de contrariis sententiam 
continens legitur. Quem locum Posidonii esse recte indicavit 
Dielesius 16 : „Der Verfasser der Schrift Fle^l xoafiov citirt in 
einem aus Poseidonios geschopften Abschnitt, wo er die 
Entstehung der Welt aus den elementaren Gegensatzen ent- 
wickelt und diese Gegensatztheorie zum Teii mit hera- 
klitischen Gedanken ausfuhrt, am Schlusse ein Wort des 
Hunkeln. 11 lam constat multa fuisse, quibus Posidonius ad 
Platonis Timaeum adduceretur. Gravissimam autem causam, 
qua Posidonius ad commentarium scribendum motus esse 
videatur, Schmekelius 16 ostendit. Maximi ponderis sunt, 
quae ibi de scepticorum impetu in dogmaticos philosophos 
facto leguntur. 
Illi scholae Academicorum sectatores, qui de omnium 
rerum scientia dubitantes sceptici vocantur, dogmaticis philo 
sophis bellum intulerant. Quorum scepticorum clarissimus, 
Carneadem dico, initium fecit aggrediendi, cum deum mundum 
que aeternos esse negavit. Contra eum dogmaticos surrexisse 
ad suas sententias probandas et defendendas cum ex anti 
quis scriptoribus intellegitur, tum his temporibus viri docti 
indicaverunt. Quod de Panaetio Bernaysius 17 suspicatus 
erat, de Posidonio Corssenius et copiosissimo Schmekelius 
probaverunt. 18 Idem ostendit disceptationes illas coniunctas 
fuisse cum Platonis Timaeo. Rixa enim orta erat virorum 
doctorum inter se dissentientium, utrum mundus aeternus 
esset necne. Quae rixa initium sumpsisse videtur ab illo 
14. Aristot. 396 b. 
16. Dieles., S. A. B. 1901 p. 188 ss. 
16. 1. a. p. 304 ss. 
17. Abh. A. B. 1882, p. 53. 
18. cf. etiam Wendland, Philos. Schrift tlber die Vorsehung p. 47 ss.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.