neoplatonica est. 13 Quod ut appareat, de una re, de animae
essentia et positione, quas quidem Macrobius intellegi velit,
paucis disseram.
I, 6, 8. Monas est deus summus, deinde mens ex eo
nata, refertur ad animam.
I, 6, 20. Res, quae sunt aut videntur esse, sunt hae:
Deus summus, mens ex eo nata, in qua rerum species con
tinentur, mundi anima, quae animarum fons est.
Praeterea velim spectes Macrobii I, 12, 5 — 6; 14, 3—7;
15; 17, 8—9.
Sed haec hactenus. Neoplatonica doctrina ubique in
venitur. At quaeres, quem neoplatonicum secutus sit Ma
crobius vel eius auctor! Quod Linkous Porphyrii commenta
rium fuisse fontem Macrobii putat, concedere non possum.
Quamquam sunt in Macrobii commentario, quae de Porphyrio
nos moneant, tamen plura sunt, quae repugnant Porphyrii
sententiis. Apud Macrobium invenies numeros Platonicos in
illa figura dispositos, quae /.auSdotidtg vocatur. Aliter
eos Porphyrium disposuisse Proclus 14 15 testatur. Tum apud
Macrobium 16 docetur hominum animas post mortem in fera
rum corpora transire posse, quod fieri Porphyrius negaverat.
Neque laudo Linkeum hanc discrepantiam minoris aestimantem.
Tertium invenis apud Macrobium Stoicorum sententiam, qua
animas hominum in vita bene meritorum recipi in coelum
docetur. Quam sententiam Porphyrium de medio sustulisse
scimus 16 . Denique constat Porphyrium rationem animalibus
non omnino abiudicasse; quod fecisse ‘Macrobium 17 facile
13. Cf. Petit, De Macrob. Cio. interprete philosopho, Parisii 18 66
Linke 1. c.
14. in Tim. 192 B-D. cf. etiam Praechter, Gfltt. gei. Nachr. 1905 p. 529,
Krause, Studia Neoplatonica, Diss. Lips. 1904, p. 48, p. 23.
15. I, 9.
16. Zeller, Ph. d. Gr. III b 4 p. 657.
17. I, 14, 11.