52 —
appellantur, Anatolius et Nicomachus, quorum modo alteri
totum caput inscriptione tribuitur, modo alter in contextu
verborum ipso appellatur. Quae autem verba huius opus
culi Anatolii sint, scimus, ex quo Heibergius Anatolium
ipsum ex cod. Monae, gr. 384 (fol. 57 v —59 r ) edidit.
Nicomachi autem quae sint, ex Photii Bibliothecae cod.
187 aliquantum cognosci potest. Photius enim excerpta
ex Nicomachi Theologumenis nobiscum communicat. Duae
sunt res, quas Photius nos docet. Primum perspicimus
multo plura Nieomacho tribuere nobis licere, quam in
Theologumenis fieri videmus. Alterum ex Photio apparet
ea, quae in Theologumenis Nicomachi sub nomine afferuntur,
Nicomachi esse. Primo autem ipso obtutu perspicias in
Theologumena quoque rivulum immanasse ex illo fonte,
quem Schmekelius et Borghorstius indagaverunt. Sed
artissime Theologumena coniuncta esse cum illis nume
rorum laudationibus cum ex aliis locis tum ex illo capite,
quod inscribitur; ’E/, rov devrsqov (hp.Cov rrjg uoiO-aijny.tig
tov TeQafftpov Niy.of.idxov~ cognoscas. Quae cum ita sint,
exstat quaestio, num ex Posidonio ipso tamquam patre
horum omnium scriptorum numerorum virtutes laudantium
Nicomachus sumpserit sua. Neque desunt, quibus apud
Nicomachum de Posidonio monearis. * 2 3 Sed quid turpius
quam, quod non satis explorate cognitum sit, sine dubitatione
defendere! Quod ne mihi crimini des, alium auctorem ad
Nicomachum comparandum adhibeam, Macrobium, qui miram
quandam cum Nieomacho similitudinem praebet. 4
mentario ad Nicomachum scripto oam introducit (p. 11 ed. Pist.). Tum
etymologia vocabuli /wvdq, quam in Theologumenis invenis, aliena est a
Nicomachi p. 14, 16. Sed Iamblichus eam affere non neglexit. Quem
libelli auctorem ratus sequor Zellerum. cf. Ph. d. Qr. III b. 681 adn. 2.
2. Jlepi kSdopdSog se.
3. cf. Schmekel. p. 438, 1.
4. cf. Wendlandium, Berliner Pbil. Woch. 1889, 987; 1892, 872ss.