Full text: De Posidonio Timaei Platonis commentatore

I. Exordium. 
Plato in exordio Timaei initium sumit a colloquio pridie 
habito de re publica. Cuius rei causa perspicua est. Nam in libro 
illo, qui Ilohreia inscribitur, a Socrate sodalibusquo verba 
facta erant de re publica optime ordinanda; contra in 
Timaeo agitur de ordine aeterno per mundum commeante, 
id est de lege, qua universum movetur, de partibus, quarum 
congruentia salus universi conservatur, sicut in re publica 
salus communis omnium civium congruentia conservatur. 
Plato igitur hoc praemittens ostendero videtur se maius 
quam disputationem de re publica habitam sibi proposuisse 
argumentum, cum de mundi ordine disputaturus sit. Quam 
ad rem efficiendam Platonem operam collocare oportebat in 
scientia rerum naturalium sibi comparanda. Quorum partes 
Plato in bis rebus secutus est? lisne praeceptoribus usus 
est, qui tum peritissimi rerum naturalium a Leucippo et 
Democrito stabant? Minime! Eorum enim sententiae funditus 
a Platonis ratione differebant. 1 Sed eam disciplinam adiit, 
quae florebat in Magna Graecia, cuius sectatores ipse illis 
locis moratus cognitos in amicorum numero habebat et 
quorum nonnullos in dialogis colloquentes facit, ut Cebetem 
Simmiamque in Phaedone. Quorum, Pythagorae et disci 
pulorum sententias in Platonis Timaeo inveniri tam apertum 
est, ut iam antiqui Timaeum in Philolai opere niti consuerint. 1 
Pythagoreorum igitur sententias saepe perspicuitate carentes 1 2 
1. Gomperif Gr. Denker II, p. 482. 
2. Timon, fragmentum 54 (Dieles.).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.